Dicunt autem quidam, quod intentio philosophi ibi, est ostendere non quidem quod una pars mobilis sit in termino a quo, et alia in termino ad quem; sed quod mobile sit in una parte termini a quo, et in alia parte termini ad quem, et sic in alteratione non oportet quod una pars mobilis prius alteretur quam alia, sed quod totum mobile, quod alteratur, puta de albo in nigrum, habeat partem albedinis et partem nigredinis.
Hoc autem non convenit intentioni Aristotelis; quia per hoc non probaretur directe quod mobile esset divisibile, sed quod termini motus sint aliqualiter divisibiles, nec etiam competit verbis quibus utitur, sicut patet diligenter literam eius intuenti, in qua manifeste hoc refert ad partes mobiles.