Ne avertas. Hic proponit triplicem petitionem.
Et primo petit non fraudari a re desiderata.
Secundo petit amoveri causam per quam posset fraudari. Tertio petit dirigi in via, ibi, legem pone.
Dicit ergo, faciem tuam, domine, requiram. Et rogo, ne avertas faciem tuam a me; quasi dicat, sicut avertit homo ab homine, quando non vult eum audire. Sed aliter est in deo quam in homine.
Homo enim avertens faciem mutatur. Ipse deus autem immobilis est; sed dicitur avertere faciem, inquantum nos avertimur et immutamur. Et per hoc quod in corde nostro fit aliquod velamen quo inepti reddimur ad videndum faciem suam. Et ideo littera Hieronymi habet, ne abscondas: isa. 8: expectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob. Causa vero aversionis est ira dei in poenam peccati. Et haec aversio est maxima poenarum; et hoc est quod dicit, et ne declines in ira a servo tuo, idest ne irascaris mihi in hoc quod declines faciem tuam a me. Et dicit, in ira: quia aliquando declinat in misericordia, cum scilicet non respicit peccata: Ps. 50: averte faciem tuam a peccatis meis. Aliquando declinat in providentia, quando scilicet permittit aliquem cadere ut fortius resurgat, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, Rom. 8.