Glossa. Post manifestationem resurrectionis christi per Angelos mulieribus factam, manifestatur ulterius eadem resurrectio per ipsius christi apparitionem discipulis; unde dicitur et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum. Theophylactus.
Quidam alterum horum duorum Lucam inquiunt esse, et ob hoc suum nomen occultasse. Ambrosius. Vel duobus discipulis seorsum dominus iam se vespere demonstrat, scilicet Ammaoni et Cleophae.
Augustinus de cons. Evang.. Castellum autem illud non absurde accipimus etiam villam secundum marcum potuisse appellari. Deinde castellum describit, dicens quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab ierusalem, nomine emmaus.
Beda. Ipsa est Nicopolis, civitas insignis palaestinae, quae post expugnationem Iudaeae sub marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Stadium autem, quo Graeci, auctore ut dicunt, Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii; et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum et quingenta significant: quod spatium itineris eis congruit qui de morte et sepultura domini certi gradiebantur, de resurrectione domini dubii: nam resurrectionem, quae post septimam sabbati facta est, octavo numero contineri nullus ambigit.
Discipuli ergo, qui de domino loquentes incedunt, sextum milliarium coepti itineris compleverant: quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam in sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant.
Compleverant et septimum, quia hunc in sepulcro non dubitabant quievisse; sed de octavo dimidium tantum peregerant, quia gloriam iam celebratae resurrectionis non credebant perfecte. Theophylactus.
Praedicti autem discipuli loquebantur de his ad invicem quae acciderant; non quasi credentes, sed sicut stupentes in rebus extraneis; unde sequitur et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Beda. Loquentes autem de se dominus appropinquans comitatur; ut et fidem resurrectionis mentibus eorum incendat, et quod se facturum promiserat, impleat, scilicet ut ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum; unde sequitur et factum est dum fabularentur, et secum quaererent et ipse iesus appropinquans ibat cum illis. Theophylactus.
Obtento enim iam spirituali corpore, non obstat loci distantia quin adesset quibus volebat; nec ulterius naturalibus legibus corpus suum regebat, sed spiritualiter et supra naturam: unde, ut marcus dicit, sub alia forma eis videbatur, in qua non concedebatur eis eius cognitio; sequitur enim oculi autem eorum tenebantur ne illum agnoscerent; ut scilicet totam suam dubiam intentionem revelent, et vulnus detegentes, recipiant medicinam; et ut cognoscerent quod quamvis corpus ipsum quod passum fuerat, resurrexerit, non tamen amplius tale erat ut esset omnibus visibile, sed tantum his a quibus vellet videri; et ut non dubitent quare de cetero non conversatur inter plebem: quia scilicet post resurrectionem conversatio eius non esset digna hominibus, sed divina magis: quod etiam est forma resurrectionis futurae, in qua sicut Angeli conversabimur, et filii dei. Gregorius in evang..
Convenienter etiam eis speciem quam recognoscerent, non ostendit; hoc agens foris in oculis corporis quod apud illos agebatur intus in oculis cordis: ipsi namque apud seipsos intus et amabant et dubitabant. De se ergo loquentibus, praesentiam exhibuit; sed de dubitantibus, cognitionis suae speciem abscondit: verba quidem eis contulit; nam sequitur et ait ad illos: qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Graecus. Conferebant quidem inter se, quasi non amplius exspectantes christum viventem; sed dolorosi, quasi perempto salvatore; unde sequitur et respondens unus cui nomen Cleopha, dixit ei: tu solus peregrinus es in ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? theophylactus. Quasi dicat: tu solus peregrinus es, et extra confinia ierusalem habitas, et expers es eorum quae in medio eius contigerunt, et haec ignoras? beda. Vel hoc dicit, quia peregrinum putabant eum cuius vultum non agnoscebant. Sed revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta iam resurrectionis gloria, longe distabat, et quorum fide, utpote resurrectioni eius nescia, manebat extraneus. Sed adhuc dominus interrogat; nam sequitur quibus ille dixit: quae? et ponitur eorum responsio, cum subditur et dixerunt ei: de iesu Nazareno, qui fuit vir propheta. Prophetam fatentur, filium dei tacent, vel nondum perfecte credentes, vel soliciti ne inciderent in manus Iudaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset, vel quod verum credebant celantes; ad cuius commendationem subditur potens in opere et sermone. Theophylactus. Primo quidem est opus, secundo sermo: nullus enim doctrinae sermo approbatur, nisi prius is qui docet, se ostendat auctorem: praecedit enim opus aspectum. Nam nisi mundaveris intellectus speculum per opera, non emicat decor optatus. Adhuc autem subditur coram deo et omni populo: nam primo complacendum est deo; deinde curandum, quantum possibile est, de innocentia apud homines, ut praecedente divino cultu vivamus sine scandalo plurimorum.
Graecus. Deinde assignatur causa tristitiae, traditio et passio christi, cum sequitur et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Subditur autem desperantium vox, cum dicitur nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Sperabamus, inquiunt, non speramus, ac si mors domini, similis esset mortibus aliorum. Theophylactus.
Expectabant enim christum salvaturum et redempturum populum Israel ab ingruentibus malis, et a servitute Romanorum; ipsum quoque credebant terrenum regem fieri, quem putabant promulgatam in se mortis sententiam cavere potuisse. Beda. Merito ergo tristes incedebant: quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem iam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant; et maxime dolebant eum sine causa occisum, quem noverant innocentem. Theophylactus. Videntur tamen hi viri non omnino increduli esse, per hoc quod subditur et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt: in quo videntur habere memoriam eius quod eis dominus dixerat, se tertia die resurrecturum. Graecus.
Porro relatam a mulieribus resurrectionis famam commemorant, cum subditur sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Dicunt quidem hoc quasi non credentes; propter quod referunt se territos, idest stupefactos: non enim quod erat eis relatum firmum aestimabant, aut angelicam illuminationem fuisse; sed stuporis et turbationis causam inde sumebant. Testimonium quoque Petri non certum aestimabant, dum diceret, se non vidisse dominum, sed resurrectionem eius conicere ex eo quod corpus ipsius in sepulcro non iacebat; unde sequitur et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Augustinus de cons.
Evang.. Cum autem Lucas dixerit Petrum accurrisse ad monumentum, et Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum; intelligitur attestari ioanni, quod duo ierint ad monumentum; sed Petrum primo solum commemoravit, quia illi primitus maria nuntiaverat.