Chrysostomus in Matth..
Quia supra occulte insinuavit hierosolymae finem, consequenter idem manifeste ostendit, prophetiam inducens quae destructionem Iudaeorum credere facit; unde dicit cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Hieronymus. Hoc autem quod dictum est qui legit intelligat, ponitur ut ad intelligentiam mysticam provocemur.
Legimus autem in Daniele hoc modo: et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo desolationum abominatio erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. Augustinus ad Hesychium. Lucas quidem, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est ierusalem, eodem loco haec domini verba commemorat: cum videritis circumdari ab exercitu ierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio eius. Chrysostomus super Matth.. Unde abominationem desolationis videtur mihi exercitum dicere, quo scilicet desolata est civitas sancta ierusalem. Hieronymus.
Aut potest intelligi de imagine caesaris, quam Pilatus posuit in templo, aut de Hadriani equestri statua, quae in ipso sancta sanctorum loco stetit usque in praesentem diem. Abominatio enim secundum veterem Scripturam idolum nuncupatur; et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit. Chrysostomus in Matth.. Vel quia ille qui desolavit civitatem et templum, statuam intus posuit. Ut autem discant quoniam viventibus quibusdam eorum haec erunt, propter hoc dixit cum videritis. Ex quo admirare christi virtutem et discipulorum fortitudinem, qui in talibus temporibus praedicabant, in quibus omnia Iudaica impugnabantur.
Apostoli autem ex Iudaeis existentes, leges introduxerunt novas adversus Romanos tunc dominantes. Infinita milia Iudaeorum ceperunt Romani, et duodecim viros non superaverunt nudos et inermes. Quia vero multoties contigerat in gravibus praeliis Iudaeos restauratos fuisse, sicut temporibus Sennacherib et Antiochi; ne aliquis suspicetur tale aliquid futurum, suis fugiendum esse praecepit cum subdit tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes. Remigius. Haec enim omnia imminente desolatione ierusalem, constat fuisse impleta: appropinquante namque Romano exercitu, omnes christiani qui in provincia erant, sicut historia ecclesiastica refert, divino miraculo moniti, longius recesserunt, et transeuntes iordanem, venerunt in Pellam civitatem, et ibi sub tutela Agrippae regis, cuius mentio in actibus apostolorum fit, aliquanto tempore manserunt: ipse autem Agrippa, cum parte Iudaeorum quae sibi obtemperabat, Romano subditus erat imperio.
Chrysostomus in Matth..
Deinde ostendens inevitabilia mala futura esse Iudaeis et infinitam calamitatem, subdit et qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua; eligibilius enim erat nudo corpore salvari, quam intrare domum ut tolleret vestimentum, et occidi: propter quod et de eo qui est in agro subdit et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam.
Si enim qui in civitate sunt fugiunt, multo magis qui foris sunt non oportet ad civitatem refugere. Et quidem pecunias contemnere facile est, et providere sibi in vestimentis non difficile; quae autem a natura sunt, qualiter aliquis fugiet? qualiter enim praegnans fiet levis ad fugam, aut lactans poterit eum quem peperit deserere? propter quod subdit vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: his quidem, quia pigriores sunt, et quia facile fugere non possunt, onere conceptionis gravatae; his autem, quia detinentur vinculo compassionis filiorum, et non possunt simul salvare eos quos lactant.
Origenes in Matth.. Vel quoniam non erit tunc tempus miserendi neque super praegnantes, neque super lactantes, neque super infantes earum. Et quasi ad Iudaeos loquens, qui arbitrabantur in sabbato non oportere ambulare viam amplius quam est sabbati iter, subdit orate autem ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Hieronymus. Quia scilicet in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus desertisque latitare; in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint; aut mors imminens, si remanserint. Chrysostomus in Matth.. Vide autem quoniam adversus Iudaeos est hic sermo: non enim apostoli sabbatum erant observaturi, neque ibi mansuri, cum vespasianus hoc egit; etenim plures eorum iam praemortui erant. Si autem aliquis remanserat, in aliis partibus orbis terrarum tunc conversabatur.
Propter quid autem hoc orandum esse dixerit, subdit erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Augustinus ad Hesychium. Apud Lucam sic legitur: erit autem pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes. Nam et iosephus, qui Iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit populo tunc accidisse ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram; sed etsi tempore Antichristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum, quod eis talis amplius futura non erit.
Si enim Antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.
Chrysostomus in Matth..
Interrogo autem Iudaeos, unde tam intolerabilis ira divinitus venit super eos, omnibus quae ante factae sunt difficilior.
Nam manifestum est quoniam propter crucis manifestationem. Sed adhuc ostendit ipsos graviori poena fuisse dignos, in hoc quod dicitur et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; ac si diceret: si amplius durasset praelium Romanorum adversus civitatem, universi periissent Iudaei: omnem enim carnem Iudaicam dicit, et qui foris et qui intus erant: non enim solum eos qui in Iudaea erant impugnabant Romani, sed et eos qui ubique dispersi erant persequebantur. Augustinus.
Quidam autem convenienter mihi intellexisse videntur mala ipsa significata nomine dierum, sicut sunt dicti dies mali in aliis Scripturae divinae locis: neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis: ipsa enim dicta sunt breviari, ut deo tolerantiam donante, minus sentirentur; ac si quae magna essent, fierent brevia. Chrysostomus in Matth..
Ne vero Iudaei dicerent, quoniam propter praedicationem et discipulos christi haec mala evenerunt, ostendit quod nisi illi essent, radicitus periissent; unde subditur sed propter electos breviabuntur dies illi. Augustinus. Non enim debemus ambigere, quando eversa est ierusalem, fuisse in illo populo electos dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. Non autem desunt qui existimant ita breviores dies illos futuros, quod cursu solis celeriore brevientur, sicut fuit longior dies orante iesu Nave. Hieronymus. Nec recordantur illius scripti: ordinatione tua perseverat dies. Sed iuxta temporum qualitatem, idest abbreviatos non mensura sed numero, ne temporum mora concutiatur credentium fides. Augustinus.
Non tamen putemus hebdomadas Danielis, vel propter dierum breviationes fuisse turbatas, vel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine temporum esse complendas: apertissime enim Lucas testatur Danielis prophetiam tunc fuisse completam quando eversa est ierusalem. Chrysostomus in Matth.. Intellige autem spiritus sancti dispensationem, quoniam nihil horum scripsit ioannes, ut non videretur ex ipsa eorum quae facta sunt historia scribere; etenim post captionem ierusalem vixit multo tempore. Sed qui ante mortui sunt et nihil horum viderunt, ipsi scribunt, ut undique fulgeat praenuntiationis virtus.
Hilarius in Matth.. Vel aliter.
Totum indicium adventus futuri dominus ponit, dicens cum videritis abominationem.
De Antichristi enim temporibus haec locutus est propheta. Abominatio ex eo dicta est quod adversus deum veniens honorem dei sibi vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram desolaturus sit, atque ob id a Iudaeis susceptus loco sanctificationis instituitur, ut ubi sanctorum precibus deus invocabatur, ibi ab infidelibus receptus dei honore venerabilis sit; et quia proprius iste Iudaeorum error erit, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem, Iudaeam deseri monet, et transfugere in montes, ne admixtione plebis illius Antichristo crediturae, vis aut contagium afferatur. Quod autem ait et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo sua, sic intelligitur: tectum est domus fastigium, et habitationis totius excelsa perfectio. Qui igitur in consummatione domus suae, idest in cordis sui perfectione constiterit, regeneratione spiritus novi celsus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit.
Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam; idest positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur, ob quas veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus. Augustinus ad Hesychium.
In tribulationibus enim cavendum est ne quisquam devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat; aut qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat.
Hilarius in Matth..
Quod autem dicitur vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus; non de fetarum onere dominum admonuisse credendum est, sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quod neque in tecto positae, neque in agro manentes, repositae irae tempestatem vitare possint. Illis quoque vae erit qui nutrientur: infirmitatem enim animarum quae ad cognitionem dei tamquam lacte educantur, in his ostendit; et idcirco vae ipsis erit, quia ad fugiendum Antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerunt, nec cibum veri panis acceperunt.
Augustinus de verb. Dom..
Vel praegnans est qui res alienas concupiscit; nutriens est qui iam rapuit quod concupiverat: istis enim vae erit in die iudicii.
Quod autem dominus dixit orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato, Augustinus de quaest. Evang., idest ne in laetitia vel tristitia rerum temporalium quis inveniatur in die illa. Hilarius in Matth.. Vel ne aut in peccatorum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur, quia gravius vexatio incumbet; nisi quod causa electorum dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim malorum coarctatum tempus exsuperet.
Origenes in Matth.. Mystice autem in loco sancto omnium Scripturarum, tam veteris testamenti quam novi, Antichristus, qui est falsum verbum, stetit frequenter; qui autem hoc vident, ex Iudaeae littore fugiant ad sublimes veritatis montes. Et si quis inventus fuerit ascendisse supra tectum verbi, et stare super fastigium eius, non descendat inde, occasione ut auferat aliquid de domo sua.
Et si fuerit in agro in quo absconditus est thesaurus, et reversus fuerit retro, incurret in seductionem verbi mendacis; et maxime si spoliaverit se vestimentum vetus, idest veterem hominem, et iterum conversus fuerit tollere ipsum. Tunc autem anima in utero habens, quae necdum fructificavit ex verbo, incurrit in vae: proicit enim conceptum, et evacuatur a spe, quae est in actibus veritatis; similiter autem si videatur formatum et fructificatum verbum, non autem fuerit enutritum sufficienter.
Orent autem qui fugiunt in montes, ne fuga eorum fiat hieme vel sabbato: quoniam in tranquillitate animae constitutae possunt impetrare viam salutis: et in sabbato, quando homo bona opera non facit, fuga vestra non fiat; nemo enim in periculo falsi dogmatis facile superatur, nisi qui nudus fuerit ab operibus bonis. Quae est autem maior tribulatio quam videre fratres nostros seduci, et quod aliquis videat seipsum moveri et conturbari? dies autem intelliguntur praecepta et dogmata veritatis: omnes autem intellectus a scientia falsi nominis venientes, additamenta sunt dierum quae deus abbreviavit per quos vult.