In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo : " Qui habet. " Glossa : " Quia res est obscura, attentos facit. " " Intellectum, " id est, donum intelligendi mysteria, " computet numerum bestiae, " scilicet, ita quod sciat et cognoscat signatum illius.
" Numerus enim hominis est, " et non Dei. Beda : " Numerus hominis est, " ne eum putemus juxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse, vel Deum, sed unum de hominibus in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter. " " Et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. "
Ad hoc intelligendum notandum, quod hic liber in Graeco scriptus est: unde secundum morem Graecorum numerus iste hujus nominis accipiendus est. Graeci autem litteris exprimunt numeros, secundum quod in alphabeto ponuntur. Verbi gratia : Alpha quod est primum elementum, signat unum, beta duo, etc, usque ad iota, quod decimo loco ponitur, et significat deceni : sequens vero, scilicet, cappa signat viginti: sequens vero triginta, et sic semper procedendo usque ad centum : unde rho centum signat, sequens vero ducenti signat, sic procedendo visque ad mille. Hoc viso de facili invenitur nomen bestiae et numerus hominis.
Secundum Bedam, hoc nomen est Teytan, quod interpretatur gigas : hoc enim nomen quasi omnibus potentia antecellat, usurpabit Antichristus, jactans se illum de quo Psalmista, Psal. XVIII, 6 : Exsultavit ut gigas. Numerus autem hujus nominis est sexcenti sexaginta sex : quod patet sic : T signat trecenta, E quinque, I decem, T trecenta, A unum, N quinquaginta : quae simul congregata faciunt sexcenti sexaginta sex. Interpretatur etiam sol : quia ille affirmabit se esse solem justitiae, de quo, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae. Joan. I, 9 : Et erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
Item, latinis verbis nomen habens istum numerum est Diclux, quod bene competit ei qui cuilibet dicet: Diclux, id est, die me esse lucem. Et in hoc quod est Diclux, numerum praedictum invenimus. D enim apud nos quingentos signat, I unam, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem : quae simul sumpta sexcenti sexaginta sex perficiant.
Item, aliud nomen ponit Beda complens eumdem numerum, quod est Antemos, et interpretatur honor contrarius : quod quidem convenit Antichristo qui honori qui soli Christo debetur, erit contrarius. A signat unum, N quinquaginta, T trecenta, E quinque, M quadraginta, 0 septuaginta, S ducenta : quae simul sumpta reddunt praedictum numerum.
Hoc idem reperitur in alio nomine quod est Arnoyme, quod interpretatur nego, quod beue convenit Antichristo qui negabit Christum esse Deum, et complet numerum praedictum. A unum signat, R centum, N quinquaginta, 0 septuaginta, Y quadringenta, M quadraginta, E quinque.
Ex praedictis patet, quid sit nomen bestiae, et quis sit numerus nominis ejus. Nomina autem ista, id est, res eorum nominum usurpabit sibi Antichristus : quia vocabit se solem justitiae, et gigantem geminae substantiae, id est, divina, et humanae. Item, faciet se vocari Antemon, id est, Christo contrarium : et Arnoyme, quia negabit Christum esse Deum, et affirmabit se esse Deum. Et per hunc numerum qui in praedictis nominibus continetur, volet ipse apparere Deus : sed sapientibus et cognoscentibus veritatem nominis, purus homo apparebit. Et ideo dicit : " Qui habet intellectum, " id est, sensum et gratiam cognoscendi mysteria, " computet numerum bestiae, " id est, litteras nominis ejus : " numerus enim hominis est, " id est, patebit per litteras ipsam bestiam purum esse hominem, quamvis se dicat Deum. " Et numerus est sexcenti sexaginta sex, " id est, litterae ejus talem numerum signant. Quasi dicat : Conjungat litteras quae talem numerum signant, et habebit nomen bestiae.
Hic est dubitatio. Quomodo videatur Deus per hunc numerum insipientibus, cum sapientibus appareat purus homo ? Responsio. in hoc numero sexcenti sexaginta sex triplex senarius invenitur, scilicet, senarius sex unitatum, id est, 6 : senarius sex denariorum, scilicet, 60 : senarius centenariorum, scilicet, 600. Primus signat perfectionem naturae : quia in sex diebus sunt omnia operata. Secundus senarius, scilicet denariorum, signat perfectionem meritorum : in observatione enim decalogi consistit meritum : et in hoc quod sexies sumitur, signatur perlecta adimpletio decalogi : unde per sexaginta signatur perfectio meritorum. Tertius senarius significat perfectionem praemiorum : centum enim significat praemium quod debetur perfectis, nam fructus centesimus illis debetur. Quia igitur Antichristus habet hunc numerum, in quo signatur perfectio naturae, gratiae, et gloriae, quae triplex perfectio a solo Deo est : ideo insipientibus videbitur Deus esse. Sapientibus tamen per hunc numerum videbitur purus homo, quia totum per senarium scribitur et perticitur : in quo datur intelligi, quod ille cui hic numerus competit, pura creatura erit: nam
senarius est numerus operationis creaturae : omnes enim creaturae sex diebus operatae sunt.
Aliter dicunt alii, quod per senarium, cujus partes aliquotae totum perficiunt, nec ultra procedunt, nec citra remanent, signatur perfectio fidei cui nihil addendum vel detrahendum est, sed simpliciter tenendum sicut determinant Scripturae : et sicut senarii non sunt nisi tres partes aliquotae, sic non est fides nisi de tribus, scilicet, nisi de Trinitate personarum, aut dualitate naturarum in Christo, aut unitate essentiae trium personarum. Hic est prima perfectio et magna. item, per sexaginta, qui componitur ex senario ducto in denarium, signatur perfectio operationis. Hic est secunda perfectio et major. item, per centum signatur triplex perfectio, scilicet, fidei propter senarium, operationis propter denarium, adimpletionis consiliorum propter centum. Quia igitur Antichristus hanc triplicem perfectionem suis promittet, vel praemium quod debetur eis, ideo reputabitur ab eis Deus: a sapientibus vero homo purus. Quamvis enim per praedictos numeros diversae signantur perfectiones, tamen cum senarius sit numerus operationis, quia sex diebus omnes creaturae sunt operatae, ideo per ipsum tantum creatura et non creator signatur. ideo tempore Antichristi qui per praedictos numeros describitur, apparebit purus homo sapientibus et in malitia perfectus.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 2 : " Et os ejus sicut os leonis, etc, " quaeritur, Cum supra dictum sit, quod bestia haberet septem cornua, quomodo hic dicitur habere unum os, et non septem ora?
Responsio. Septem sunt ejus capita non numero, sed significatione : unde idem sunt septem capita quod unum : signant enim omne corpus malorum. Vel dicitur : " Os ejus, " singulariter, ad signandum quod omnes reprobi tunc loquentur ore suo, hoc est, ore diaboli, id est, ore uno, sicut omnes boni ore uno loquentur, id est, ore Spiritus sancti.
Secundo, super illo verbo v. 4: " Et adoraverunt draconem. Glossa, diabolum, qui dedit potestatem bestiae. " Glossa, ut faceret miracula, quaeritur, Aut homines credent eum habere potestatem a diabolo, aut a Deo : si a Deo, ergo adorabunt Deum, et non diabolum : si a diabolo, quomodo ergo sequentur eum ?
Responsio. Multi scient Antichristum esse malum, et multi simplices non advertet, sed omnes sequentur eum, vel propter dona quae dabit, vel propter timorem mortis : et videntes ejus miracula, dicent: Benedictus qui dedit isti talem potestatem. Hic autem est diabolus, et ideo in communi adorabunt diabolum, non propria ratione.
Tertio, super illo verbo v. 7 : " Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos, " quaerit Haymo : Si Dominus electos suos diligit, cur ita vehementer permittet illos affligi?
Respondet : quia filii sunt, et paterna haereditate donandi, atque ideo dilecti. Unde scriptum est, ad Hebr. XII, 6 : Flagellat omnem filium quem recipit. Et supra, III, 19: Ego quos amo, arguo et castigo.
Quarto, super illo verbo v. 13: " Ut ignem faceret de caelo descendere, " quaeritur, Quare potius commemorat miraculum ignis quam aliud ?
Responsio Bedae : Miraculum ignis quasi maximum praetulit: ut quia Dominus Jesus, Spiritu sancto in igne veniente, virtutum gratiam dedit, ipse quoque suos quasi simili charismate, astutia fallente, decipiat.
Quinto, super illo verbo v. 15 : " Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur, " scilicet prophetando de futuris. Contra : Solus Deus potest dare spiritum prophetandi, id est, praevidendi, et praedicendi futura.
Responsio. Futura contigentia subjacent ordinationi divinae:et ideo talium notitiam solus Deus potest dare. Cum igitur prophetia sit talibus, solus Deus potest dare spiritum prophetandi. Quaedam vero sunt futura naturaliter, ut eclypsis lunae, vel solis : et talia potest praedicere daemon. item, cum sit velocissimus, illud quod dictum est jam in una regione, vel factum, dicit cito post in alia, ubi videtur quasi futurum: et sic praedicit futura: aliter non, nisi revelarentur ei a superiori. item, quandoque praedicunt futura ex quadam conjectura : propter quod frequenter accidit, quod mentiuntur.
Item quaeritur, Utrum possit dare loqui variis linguis ?
Responsio. Credo quod non : sed hoc faciet secundum visionem hominum solum. Vel ipse, cum sciat omnes Scripturas et omnia idiomata, ut dicit Damascenus , loquetur in eis, vel hoc faciet simulatorie, aut per fallaciam hujusmodi, et cum plures sint ejus sequaces et diversarum linguarum, faciet illos loqui, ac si linguis variis mirabiliter loquerentur.