Deinde cum dicit rationabiliter autem concludit ex praemissis principale intentum.
Et dicit quod rationabiliter in sensibus in quibus est aliquod medium inter sensibile et organum sentiendi, non simul patitur et movetur totum medium, sed successive, praeter quam in lumine: et hoc propter praedicta.
Primo quidem, quia illuminatio non fit per motum localem, ut sonatio, sicut empedocles posuit, sed motum alterationis. Secundo, quia non sunt ibi multi motus, sicut dictum est de odore, sed unus tantum. Quibus addendum est tertio, quia lumen non habet contrarium, sed tenebra opponitur ei sicut simplex privatio, et ideo illuminatio fit subito. Et idem oportet dicere de visione, quia lumen facit videre, unde medium immutatur a visibilibus proportionabiliter lumini.