Legem. Supra Psalmista posuit duas petitiones: prima fuit de divinae faciei prospectu; secunda de divinae protectionis auxilio; hic autem ponit aliam petitionem de directione viae suae: et circa hoc duo facit. Primo ponit petitionem. Secundo ostendit necessitatem, ibi, propter inimicos.
Circa primum duo facit. Primo ponit legis petitionem.
Secundo petit directionem in his quae sunt legis, ibi, et dirige. Dixerat supra, unam etc.; et quid hoc sit explicavit, scilicet videre faciem tuam. Et quia ad hanc visionem, cum sit ardua, pervenitur quadam ardua via, per quam nullus vadit sine auxilio dei, petit illud tribui: Ps. 83: beatus vir cujus est auxilium abs te, quia ibunt de virtute in virtutem. Quia vero qui per viam ignotam vadit, indiget ductore, petit eum, dicens, legem pone mihi domine, in via tua; quasi dicat: imminet mihi ascendere per viam, in qua peto ut ponas mihi legem. Lex est regula agendorum. In hac via proceditur per actus virtutum; et ideo necessaria est lex, quae est regula actuum humanorum; quasi dicat: da mihi regulam qualiter ambulem.
Hieronymus habet sic, illuxit mihi dominus viam: Prov. 6: mandatum lucerna est, et lex lux. Dare legem est illustrare. Sed quandoque scit aliquis in universali quid sit fiendum, sed non scit in particulari, praecipue propter seductores. Et contra hoc petit dicens, dirige me in semitam rectam: isa. 26: semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et hoc. Propter inimicos meos. Haec est causa quare peto dirigi in semita recta. Quia ille qui scit viam, et via est recta, securus incedit si non inveniat adversarium; sed quando inimicum vel adversarium suum invenit, indiget protectione et directione: Ps. 141: in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Isti inimici nostri sunt concupiscentiae carnis, prava desideria, Daemones, pravi homines, sive peccatores, qui obsistunt in via eundi ad deum.