Solutis duabus quaestionibus, hic philosophus prosequitur tertiam, quae est ex parte ipsius sensus.
Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem.
Secundo obiicit ad partem falsam, ibi, si autem semper. Tertio determinat veritatem, ibi, de prius autem dicta obiectione.
Dicit ergo primo, quod circa ipsos sensus est quaedam alia talis obiectio: utrum scilicet contingat quod simul et in eodem indivisibili tempore sentiant duo sensus, puta simul dum visus videt colorem, auditus audiat vocem.