In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et audivi. " Glossa, Sanctorum admonitionem, " de coelo, " id est, de Ecclesia, vel de viris perfectis et caelestibus ad imperfectos et minores procedentem : " tamquam vocem aquarum multarum, " id est, procedentem de multitudine dulcium Scripturarum. Psal. CXVIII, 103 : Quam dulcia, etc. Hic enim dicitur vox aquarum : quia multos Sanctos, id est, mundos facit.
"Et tamquam vocem tonitrui magni, " quia terret malos. Psal. CIII, 7: A voce tonitrui formidabunt.
" Et vocem quam audivi, " id est, vox quam audivi, supple, fuerat "sicut vox citharaedorum. " Nota : in cithara est lignum, et chordae, tamen diversimode tensae, unam reddunt melodiam. Per lignum signatur crux Christi, vel pceni tentia. Caro Sanctorum intelligitur per . chordas. Chordae igitur in hoc ligno extenduntur, quando corpora in paenitentia affliguntur. Sed istae chordae diversimode extenduntur: quia non omnes aequaliter paenitent, vel paenam patiuntur. Alius enim crucifigitur, alius decollatur, etc.: unum tamen reddunt sonum, propter unam fidem quam omnes confitentur.
Est ergo sensus : " Sicut vox citharaedorum, " id est, vox sanctorum martyrum, vel Praedicatorum, " citharizantium, " id est, carnis mortificationem ostendentium, " in citharis suis, " id est, in corporibus suis. Nam carnis mortificationem quam praedicant aliis, ostendunt in seipsis. i ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum. Et nota, quod dicit: " in citharis suis : " in quo notat illos qui semper citharizant in alienis, vel praedi- cant semper aliis paenitentiam, et ipsi faciunt modicam aut nullam. Matth. XXIII, 4: Imponunt in humeros hominum onera gravia, etc.
" Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores. "
Hic describuntur Sancti qui virginitatem servaverunt spiritualiter, quae consistit in mentis et corporis integritate.
Et dicuntur tria. Primo, manifestatur gaudium quod habent virgines pro servata integritate. Secundo, ostenditur praerogativa virginum in exsultatione, ibi, " Et nemo poterat. " Tertio, quod hoc gaudium adepti sunt passionis Christi virtute, ibi, " Qui empti sunt. "
Dicit ego : " Et cantabant quasi canticum novum, " id est, gratias agebant de integritate mentis et corporis: quod dicitur " canticum novum, " quia est canticum Novi Testamenti. Matth. XIX, 12: Sunt eunuchi qui se castraverunt, etc. Beda: " Vetus canticum erat : Beatae quae pariunt. Exod. xxiii, 26: Non erit in faecunda, neque sterilis in terra tua. Novum vero est: Lauda, sterilis, quae non paris . " Nota, quod istud canticum dicitur quasi canticum novum: nam canticum novum est, quod inauditum est: auditur autem de multis virginibus : sed ante partum Virginis inauditum fuit, ut simul esset virginitas et faecunditas: et illa sola potuit cantare canticum novum, quae hanc meruit praerogativam habere, ut mater esset, et virginitatem non amitteret.
Vel, " Quasi canticum novum, " quia numquam veterascet, sed erit in perpetua novitate. Vel, " Quasi novum " dicitur, ut sic imperfectio quaedam usque ad glorificationem corporum in animabus sanctis intelligatur : sed tunc erit plene novum, quando erit glorificatio corporum.
" Ante sedem Dei. " In hoc notatur rectitudo intentionis. Quasi dicat : Non pro favore hominum ut hypocritae, sed ante sedem Dei, id est, in praesentia Angelorum, in quibus Deus sedet. Psal. cxxxvii, 7 : In conspectu Angelorum, etc.
" Et ante quatuor animalia, " id est, Evangelistas, vel universos Evangelii Praedicatores : " et seniores, " id est, judices, ut dicit Glossa. Vel, Patriarchas, et Apostolos, id est, Veteris et Novi Testamenti Patres. Et dicit, ante, non post : quia aequiparantur eis in quibus jam sedet.
" Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. "
Hic ostenditur praerogativa virginum.