Et hoc ideo, quia potentia sensitiva sentit illa duo secundum unum sensum in actu, idest secundum unam operationem sensitivam.
Ex hoc autem sensus secundum actum, idest operatio sensitiva, habet unitatem secundum numerum, quia est unius sensibilis: specie autem est unus sensus secundum actum, sive una operatio sensitiva, ex eo quod est secundum potentiam unam; sicut omnes visiones quorumcumque visibilium sunt eiusdem speciei propter unitatem potentiae; sed visio huius rei differt numero a visione alterius rei.
Necesse est ergo, si est unus sensus secundum actum, quod unum dicat, idest iudicet; ergo oportet quod, si sunt multa, quod commisceantur in unum; et si non fuerint mixta, necesse est quod sint duo sensus secundum actum, idest duae operationes sensitivae.