Sed necesse est quod unius potentiae in eodem indivisibili tempore sit una operatio, quia unius rei non potest esse simul nisi unus actus et unus motus. Unde, cum operatio sensitiva nihil aliud sit quam usus quidam quo anima utitur potentia sensitiva, erit motus quidam ipsius potentiae, inquantum sensus movetur a sensibili. Cum ergo unus sensus sit una potentia, non contingit quod sic multa sentiantur uno sensu. Si ergo ea quae sunt unius sensus non possunt simul sentiri, si sunt duo, manifestum esse videtur adhuc quod minus contingit simul sentire quae sunt secundum diversos sensus, sicut album et dulce.