Rabanus. Post parabolas de fine mundi, iam exequitur dominus modum futuri iudicii. Chrysostomus in Matth..
Est autem haec pars delectabilissima, quam continue in animo vertentes, cum studio audiamus, et omni compunctione; nam et ipse christus terribilius et lucidius hunc pertractat sermonem. Idcirco non dicit de cetero: simile factum est regnum caelorum; sed revelate seipsum ostendit, dicens cum autem venerit filius hominis in maiestate sua. Hieronymus.
Post biduum quidem Pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus, recte promittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala pollicitationis praemio compensaret. Et notandum, quod qui in maiestate cernendus est, filius hominis sit. Augustinus super ioannem.
In forma humana videbunt eum impii, videbunt et ad dexteram positi: in iudicio enim apparebit in forma quam ex nobis accepit; sed postea futurum est ut videatur in forma dei, quam sciunt omnes fideles.
Remigius. Destruitur autem his verbis illorum error qui dixerunt, dominum non in eadem forma servi manere. Maiestatem autem appellat divinitatem, qua aequalis est patri et spiritui sancto. Origenes in Matth.. Vel quia cum gloria huc revertetur, ut corpus eius sit quale fuit cum transfiguratus fuit in monte.
Sedes autem eius aut quidam perfectiores sanctorum dicuntur, de quibus scriptum est: quoniam illic sederunt sedes in iudicio; aut quaedam virtutes angelicae, de quibus dicitur: sive throni, sive dominationes. Augustinus de CIV. Dei. Descendet enim cum Angelis, quos advocabit de supernis locis ad faciendum iudicium; unde dicitur et omnes Angeli eius cum eo. Chrysostomus in Matth.. Omnes enim Angeli cum ipso aderunt, testantes et ipsi quantum administraverunt missi a domino ad hominum salutem. Augustinus de poenitentia.
Vel Angelorum nomine significavit homines qui cum christo iudicabunt: Angeli enim nuntii sunt; nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem caelestem hominibus nuntiaverunt.
Sequitur et congregabuntur ante eum omnes gentes. Remigius. His verbis vera hominis futura demonstratur resurrectio.
Augustinus de CIV. Dei. Haec autem congregatio per ministerium angelicum fiet, quibus dicitur: congregate illi sanctos eius. Origenes in Matth.. Vel non localiter intelligamus quod congregabuntur ante eum omnes gentes, sed quia iam non erunt dispersae in dogmatibus falsis et multis de eo. Manifesta enim fiet divinitas christi, ut non solum nullus iustorum, sed nec aliquis peccatorum ignoret: non enim in aliquo loco apparebit filius dei, et in altero non apparebit; sicut ipse secundum comparationem fulguris voluit demonstrare.
Quamdiu ergo iniqui nec se cognoscunt nec christum, vel iusti per speculum in aenigmate vident, tamdiu non sunt segregati boni a malis; cum autem propter manifestationem filii dei, omnes ad intellectum venerint suum, tunc salvator segregabit bonos a malis; unde sequitur et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: quia et peccatores cognoscent sua delicta, et iusti manifeste videbunt semina iustitiae suae ad qualem eos perduxerint finem. Oves autem dicti sunt qui salvantur, propter mansuetudinem, quam didicerunt ab eo qui dicit: discite a me quia mitis sum; et propter quod usque ad occisionem parati fuerunt venire, imitantes christum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est.
Haedi autem dicuntur mali, qui aspera et dura saxa ascendunt, et per praecipitia eorum incedunt. Chrysostomus in Matth..
Vel hos vocat haedos, illos autem oves, ut horum infructuositatem ostendat, nullus enim fit ab haedis fructus; illorum autem utilitatem; multus enim est ovium fructus et a lana et a lacte et a fetibus qui parturiuntur. Nomine autem ovis in Scripturis divinis simplicitas, et innocentia solet designari. Pulchre ergo in hoc loco per oves electi designantur.
Hieronymus. Haedus autem lascivum est animal et fervens semper ad coitum, et semper pro peccatis offertur in lege; nec dicit capras, quae possunt habere fetus et tonsae egrediuntur de lavacro. Chrysostomus in Matth.. Deinde segregat eos etiam situ; nam sequitur et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris. Origenes in Matth..
Sancti enim, qui dextera opera operati sunt, acceperunt pro mercede suorum dexterorum dexteram regis, in qua requies et gloria est; mali vero propter opera sua pessima et sinistra, ceciderunt in sinistram, idest in tristitiam tormentorum.
Sequitur tunc dicet rex eis qui a dextris eius erunt: venite; ut quicquid minus fuerit eis, cum perfectius uniti fuerint christo consequantur. Addit autem benedicti patris mei, ut eminentia benedictionis eorum manifestetur: quia prius benedicti sunt a domino, qui fecit caelum et terram. Rabanus. Vel vocantur benedicti quibus pro bonis meritis debetur aeterna benedictio. Patris autem sui dicit esse regnum, quia ad eum refert potestatem regni a quo ipse rex est genitus; unde per auctoritatem regiam, qua ipse solus exaltabitur in die illa, proferet iudicii sententiam; unde signanter dicitur.
Tunc dicet rex. Chrysostomus in Matth..
Nota autem, quod non dixit: accipite, sed possidete, sive hereditate, sicut familiaria bona sive paterna, sicut vestra vobis antiquitus debita; unde dicitur paratum vobis regnum a constitutione mundi. Hieronymus. Haec autem iuxta praescientiam dei accipienda sunt, apud quem futura iam facta sunt. Augustinus de CIV. Dei. Excepto autem illo regno, de quo in fine dicturus est possidete paratum vobis regnum, licet longe impari modo, etiam praesens ecclesia dicitur regnum eius; in quo adhuc cum hoste confligitur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur.
Augustinus de poenitentia. Sed dicet aliquis: regnare nolo, sufficit mihi salvum esse; in quo primum eos fallit, quia eorum nec salus est ulla quorum iniquitas perseverat; deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes, oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut aliorum numero deputentur, et ceteris regnantibus ipsi pereant.
Omnes enim Romani Romanum regnum possident, quamvis non omnes in eo regnent.
Chrysostomus in Matth..
Pro quibus ergo sancti, caelestis regni bona accipiant, manifestatur cum subditur esurivi et dedistis mihi manducare. Remigius.
Et notandum, quod in hoc loco sex opera misericordiae a domino commemorantur; quae quicumque implere studuerit, regnum a constitutione mundi praeparatum electis percipere merebitur.
Rabanus. Mystice autem qui esurientem et sitientem iustitiam pane verbi reficit, vel potu sapientiae refrigerat, et qui errantem per haeresim vel per peccatum in domum matris ecclesiae recipit, et qui infirmum in fide assumit, verae dilectionis observat iura. Gregorius Moralium.
Hi autem quibus iudex veniens in dextera consistentibus dicit esurivi, etc., sunt qui ex parte electorum iudicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt; qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerant, ab oculis iudicis eleemosynarum superductione cooperiunt. Alii vero sunt qui non iudicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt. Origenes in Matth..
Humilitatis autem causa laude beneficiorum suorum indignos se proclamant, non obliti eorum quae fecerunt.
Ipse autem eis ostendit suam compassionem in suis; unde sequitur tunc respondebunt ei iusti, dicentes: domine, quando te vidimus, etc.. Rabanus. Hoc quidem dicunt non diffidentes de verbis domini; sed stupent de tanta sublimatione, et de maiestatis suae magnitudine; vel quia videbitur eis parvum esse bonum quod egerant, secundum illud apostoli: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.
Sequitur et respondens rex dicet eis: amen dico vobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Hieronymus. Libera quidem nobis erat intelligentia, quod in omni paupere christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, et sic de aliis; sed ex hoc quod sequitur quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, etc., non mihi videtur generaliter dixisse de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt; ad quos extendens manum dixerat: fratres mei sunt qui faciunt voluntatem patris mei. Chrysostomus in Matth..
Sed si fratres eius sunt, quare eos minimos vocat? propter hoc quia sunt humiles, quia pauperes, quia abiecti. Non autem per hos, monachos solum intelligit, qui ad montes secesserunt; sed unumquemque fidelem, etiam si fuerit saecularis, et fuerit esuriens, aut aliud huiusmodi, vult misericordiae procuratione potiri: fratrem enim baptisma facit et mysteriorum communicatio.
Sequitur tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius. Origenes in Matth..
Sicut iustis dixerat: venite, ita et iniustis dicit discedite; nam propinqui sunt verbo qui servant dei mandatum, et vocantur ut adhuc propinquiores efficiantur; longe autem ab eo sunt, etsi videantur ei assistere, qui non faciunt mandata ipsius: propter hoc audiunt discedite, ut qui modo vel videntur esse ante eum, postea nec videantur. Considerandum est autem, quoniam in sanctis dictum est: benedicti patris mei; non autem nunc dicitur: maledicti patris mei; nam benedictionis quidem ministrator est pater, maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, qui maledictione digna est operatus. Qui autem recedunt a iesu, decidunt in ignem aeternum, qui alterius est generis ab hoc igne quem habemus in usu. Nullus enim ignis inter homines est aeternus, sed nec multi temporis. Et considera quoniam regnum quidem non Angelis praeparatum dicit, ignem autem aeternum diabolo et Angelis eius: quia quantum ad se, homines non ad perditionem creavit; peccantes autem coniungunt se diabolo; ut sicuti qui salvantur, sanctis Angelis coaequantur, sic qui pereunt diaboli Angelis coaequentur.
Augustinus de CIV. Dei. Ex hoc autem patet quod idem ignis erit hominum supplicio attributus et Daemonum. Si autem erit corporali tactu noxius ut eo possint corpora cruciari, quomodo in eo erit poena spirituum malignorum, nisi quia sunt quaedam Daemonibus corpora, sicut quibusdam visum est, ex isto aere crasso atque humido? si autem aliquis nulla habere Daemones corpora asserat, non est de hac re contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt concludi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? adhaerebunt ergo Daemones, licet incorporei, corporalibus ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus vitam. Ignis autem ille corporeus erit, et cruciabit huiusmodi corpora cum spiritibus; Daemones autem spiritus sine corporibus. Origenes in Matth.. Vel forsitan ignis ille talis substantia est ut invisibilia comburat, ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait apostolus: quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ne autem mireris audiens esse invisibilem ignem et punientem, cum videas interius calorem hominibus accidentem, et non mediocriter cruciantem.
Sequitur esurivi enim et non dedistis mihi manducare. Scriptum est ad fideles: vos estis corpus christi.
Sicut ergo anima habitans in corpore, cum non esuriat quantum ad suam substantiam spiritualem, esurit tamen corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur quae patitur corpus eius ecclesia, cum sit ipse impassibilis. Et hoc considera, quia loquens ad iustos, per singulas species eorum beneficia dinumerat; ad iniustos autem praescindens narrationem, adunavit utrumque, dicens infirmus fui et in carcere, et non visitastis me; quoniam misericordis iudicis erat bene facta quidem hominum largius praedicare et ampliare; malefacta autem eorum transitorie memorari et abbreviare. Chrysostomus in Matth.. Intuere autem quia non in uno tantum vel duobus, sed in omnibus misericordiam deseruerunt: non enim esurientem solum non cibaverunt, sed neque, quod levius erat, infirmum visitaverunt. Et vide qualiter levia iniungit; non enim dixit: in carcere eram, et non eripuistis me; infirmus eram, et non curastis me; sed non visitastis, et non venistis ad me. In esuriendo etiam non pretiosam petit mensam, sed necessarium cibum. Omnia ergo sufficientia sunt ad poenam. Primo quidem facilitas petitionis, panis enim erat; secundo miseria eius qui petebat, pauper enim erat; tertio compassio naturae, homo enim erat; quarto desiderium promissionis, regnum enim promisit; quinto dignitas eius qui accipiebat, deus enim erat qui pauperes accipiebat; sexto superabundantia honoris, quoniam dignatus est ab hominibus accipere; septimo iustitia dationis, ex suis enim a nobis accipit: sed contra universa haec homines per avaritiam excaecantur.
Gregorius Moralium.
Isti autem quibus hoc dicitur, sunt mali fideles, qui iudicantur et pereunt; alii vero, scilicet infideles, non iudicantur et pereunt: non enim eorum tunc causa discutitur qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt; professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Isti enim saltem verba iudicis audiunt, quia eius fidei saltem verba tenuerunt; illi in damnatione sua aeterni iudicis nec verba suscipiunt, quia eius reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt: nam et princeps terrenam rempublicam regens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem: in illo enim iura sua consulit; contra hostem vero bellum movet, et de poena eius quid lex habeat non requirit.
Chrysostomus in Matth..
Verbis autem iudicis redarguti, cum mansuetudine loquuntur: sequitur enim tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: domine, quando te vidimus? Origenes in Matth..
Considera, quia iusti immorantur in unoquoque verbo, iniusti autem non ita per singula, sed cursim dicunt: quoniam proprium est iustorum bene facta sua relata sibi in facie, diligenter et per singula refutare causa humilitatis; malorum autem hominum est culpas suas excusationis causa aut nullas esse ostendere, aut leves et paucas. Sed et responsio christi hoc ipsum signat; unde sequitur tunc respondebit illis, dicens: amen dico vobis. Volens enim iustorum bene facta ostendere grandia, peccatorum autem culpas non grandes, ad iustos quidem dicit: ex eo quod fecistis uni ex minimis meis fratribus; ad iniustos autem non adiecit: fratribus: revera enim fratres eius sunt qui perfecti sunt. Gratius est autem apud deum opus bonum quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis; et levior culpa est negligere minus sanctos quam sanctiores.
Augustinus de CIV. Dei.
Nunc autem de novissimo iudicio agitur, quando christus de caelo venturus est, vivos et mortuos iudicaturus. Divini iudicii ultimum hunc diem dicimus, idest novissimum tempus: nam per quot dies istud iudicium protendatur incertum est; sed Scripturarum sanctarum more dies poni solet pro tempore. Ideo autem dicimus ultimum iudicium vel novissimum, quia et nunc iudicat, et ab humani generis initio iudicavit, a ligno vitae separans primos homines, et Angelis peccantibus non parcens; in illo autem finali iudicio simul et homines, et Angeli iudicabuntur: fiet enim virtute divina ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam.