Hanc autem illationem consequenter manifestat, dicens, quod anima nullo modo alio videtur diiudicare aliquid esse unum numero nisi inquantum simul ab ea percipitur: ipsa enim operatio sensitiva est una numero inquantum est simul, ut dictum est.
Sed anima dicit aliquid esse unum specie, non ex eo quod simul sentit, sed quia est idem sensus qui iudicat utrumque, et quia est idem modus, quo uterque sentit.