In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Timete Dominum, " scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
" Et date illi, " id est, graiis exhibete, " honorem, " id est, reverentiae, latria? scilicet interioris. Et bene incipit hic a timore, dicendo. " Timete Dominum, " quia, Eccli. I, 27 : Timor Domini expellit peccatum. Proverb. I, 7 : Timor Domini principium sapientiae.
" Quia venit hora judicii ejus, " scilicet, ut reddat unicuique secundum opera sua. Et per hoc quod dicit " hora, " signat quod cito terminabitur judicium. i ad Corinth. XX, 52 : in momento, in ictu oculi.
" Et adorate eum, " scilicet cultu et reverentia exteriori. Matth.IV, 10 : Dominum Deum tuum adorabis. Quasi dicat : Nolite adorare Antichristum qui tantum corporibus praevalebit ad tempus.
" Qui fecit caelum, " in quo habitant Angeli, " et terram, " in qua homines, ( mare, " in quo pisces et omnia quae in eis sunt. Quasi dicat: Fecit continentia et contenta.
" Et fontes aquarum. " Si ergo bona est haec copulatio, mare non est principium omnium fontium. Contra : Genes. I, 9 : Congregentur aquae quae sub caelo sunt, in locum unum. i tem, Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, etc. Responsio. Deus fecit mare, a quo exeunt omnes aquae, et ad illud redeunt: quia tamen hoc fit per meatus subterraneos, ubi salsae aquae depurantur, quae a mari exeunt ut fiant dulces. Ideo fit hic copulatio inter mare, et fontes, non quidem ratione diversitatis naturalis, sed ratione novae operationis quae requiritur ad hoc quod aqua salsa fiat dulcis.
Vel sic exponitur : " Timete Dominum, " ut filii " et date, " animo liberali, vel gratis, " illi, " non Antichristo, " honorem " latriae quae consistit in fide, spe, et charitate : " quia venit hora judicii ejus, " ut retribuat unicuique. " Et adorate eum, " corde per humilitatem et cultum interiorem, vel corpore per cultum exteriorem, " qui fecit caelum, " id est, spiritum rationalem, " et terram, " humanam carnem : " mare, " id est, tribulationum amaritudinem, et omnia quae in eis sunt. In spiritu rationali fecit virtutes et potentias, in carne humana sensus et membra, in tribulatione utilitates multas. " Et fontes aquarum, " id est, duo Testamenta, unde omnes aquae doctrinae exeunt, quibus sordes peccatorum lavantur, ardores malae concupiscentiae exstinguuntur, et sitis mali desiderii sedatur.
" Et alius Angelus secutus est, dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. "
Hic introducitur alius ordo Praedicatorum admonentium ne fiat imago bestiae, scilicet, per imitationem immundae vitae : quia tales homines tendunt ad casum.
Et dividitur haec pars in duas. In prima, Angelus praedicit casum Babylonis. In secunda, ostendit quae sit, ibi, " Illa magna. "