Ad exponendum hoc quod dixerat subdit, quod idem proprium, idest idem sensus proprius iudicat de duobus diversis, scilicet de albo et de nigro, et similiter dulce et amarum diiudicat quidam sensus, qui est idem numero, quia eodem sensu, scilicet gustu utrumque cognoscitur. Sed iste sensus, qui idem existens cognoscit dulce et amarum, alius est ab illo qui cognoscit album et nigrum. Sed tamen unus et idem sensus aliter cognoscit utrumque contrariorum: unum enim cognoscit sicut habitum et aliquid perfectum, et aliud sicut privationem et aliquid imperfectum: omnia enim contraria hoc modo se habent: tamen idem est modus quo uterque sensus cognoscit cognata, idest principia proportionabiliter sibi respondentia. Eo enim modo, quo gustus sentit dulce, visus album; et sicut visus nigrum, ita et gustus amarum.