Positis duabus rationibus ad ostendendum quod non contingit sensus duos simul sentire, hic ad idem ponit tertiam rationem, quae sumitur ex contrarietate sensibilium. Et dicit quod immutationes, quae sunt a contrariis, sunt contrariae, sicut calefactio et infrigidatio. Contraria autem non possunt simul esse in eodem atomo, idest indivisibili; in eodem indivisibili possunt simul esse contraria secundum diversas partes. Manifestum autem est quod ea quae cadunt sub unum sensum, sunt contraria, sicut dulce et amarum: ergo non possunt simul sentiri.