Glossa. Posita occasione proditionis, consequenter de proditione Iudae agit evangelista; unde dicit tunc abiit unus de duodecim. Chrysostomus in Matth..
Tunc scilicet quando hoc audivit quoniam praedicabitur hoc evangelium ubique: timuit enim: nam virtutis ineffabilis erat quod dictum est. Augustinus de cons. Evang.. Ita enim sermo dirigitur dicente domino scitis quia post biduum Pascha fiet... Tunc congregati sunt principes sacerdotum... Tunc abiit unus de duodecim. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et hoc quod dicitur tunc abiit unus de duodecim, interpositum est illud de bethania, quod recapitulando dictum est. Origenes in Matth.. Abiit autem adversus unum principem sacerdotum, qui factus fuerat sacerdos in aeternum, ad multos principes sacerdotum, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum. Rabanus. Abiit autem dicit, quia non coactus, non invitatus, sed sponte sceleratum iniit consilium. Chrysostomus in Matth.. Addit autem unus de duodecim, ac si diceret: de primo choro eorum qui sublimiter electi sunt; et ad designationem eius adiungit qui dicitur Iudas Iscariotes: erat enim et alius Iudas.
Remigius. Iscariota namque fuit villa, unde ortus est iste Iudas. Leo Papa in serm. 9 de passione. Qui non timoris perturbatione christum deseruit, sed pecuniae cupiditate distraxit: amore enim pecuniae vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida, etiam pro exiguo perire non metuit; nullumque est iustitiae in illo corde vestigium in quo sibi avaritia facit habitaculum. Hoc perfidus Iudas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, ita stulte impius fuit ut dominum venderet et magistrum: unde dixit principibus sacerdotum quid vultis mihi dare, et ego vobis tradam? Hieronymus.
Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare. Origenes in Matth..
Hoc autem faciunt omnes qui accipiunt aliquid corporalium aut mundialium rerum ut tradant, et eiciant ab anima sua salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. Sequitur at illi constituerunt ei triginta argenteos: tantam mercedem constituentes, quantos annos salvator conversatus fuerat in hoc mundo. Hieronymus.
Ioseph autem, non, ut putant multi iuxta septuaginta interpretes, triginta aureis venditus est, sed iuxta Hebraicam veritatem, triginta argenteis: neque enim poterat servus pretiosior esse quam dominus. Augustinus de quaest. Evang.. Quod autem dominus triginta argenteis venditus est, significavit per Iudam Iudaeos, iniquosque, qui persequentes carnalia et temporalia quae ad quinque pertinent sensus corporis, christum habere noluerunt; et quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinque eos quasi pretium venditi domini accepisse signatum est, et quia eloquium domini argentum est, illi autem ipsam legem etiam carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impresserant saecularis principatus imaginem, quam amisso domino tenuerunt.
Sequitur et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Origenes in Matth.. Qualem autem opportunitatem quaerebat Iudas, Lucas manifestius explanat dicens: et quaerebat opportunitatem ut traderet eum sine turba; idest, quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis; quod et fecit, tradens eum post coenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani: et inde usque nunc opportunitas ista videtur his qui volunt prodere dei verbum in tempore persecutionis, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis.