Ostendit autem consequenter diversas proportiones esse oppositas secundum duplicem oppositionem, quae in numeris invenitur: quarum una est secundum multum et paucum, et secundum hoc opponuntur proportio dupli et proportio dimidii: nam proportio dupli est multi ad paucum proportio vero dimidii est pauci ad multum. Alia vero est oppositio secundum par et impar, et secundum hoc opponuntur proportio dupla et sesquialtera: nam proportio dupla est duorum ad unum, quasi paris ad impar, unum enim est forma imparis numeri. Sesquialtera autem proportio est trium ad duo, quod est imparis ad parem.