Glossa. Prosecutus fuerat evangelista de his quae erant praeambula ad christi passionem, scilicet de praenuntiatione passionis, de consilio principum et de tractatu proditionis: nunc autem tempus et seriem passionis incipit prosequi, dicens prima autem die azymorum. Hieronymus. Prima dies azymorum quartadecima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abicitur.
Remigius. Et notandum, quod apud Iudaeos primo die Pascha celebratur, reliqui vero septem sequentes dies azymorum vocabantur; sed nunc dies azymorum dicitur pro die Paschae. Chrysostomus in Matth.. Vel hanc primam diem azymorum dicit, quia septem dies azymorum erant: assueverunt enim Iudaei a vespera semper numerare diem; unde huius diei facit mentionem, secundum quam in vespera Pascha erat immolandum, quod quinta feria fuit. Remigius. Sed forte dicet aliquis: si ille typicus agnus figuram huius veri agni gestabat, quare non ea nocte passus est christus quando solebat agnus immolari? sed sciendum, quia eadem nocte mysteria sanguinis et corporis sui discipulis celebranda tradidit; et sic tentus et ligatus a Iudaeis, suae immolationis, idest passionis, sacravit exordium.
Sequitur accesserunt ad iesum discipuli dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? inter eos autem discipulos qui accesserunt ad iesum, interrogantes et Iudam fuisse aestimo proditorem. Chrysostomus in Matth.. Ex hoc autem manifestum est quoniam non erat ei domus neque tugurium: ego autem aestimo neque discipulos habuisse: profecto enim eum illuc rogassent venire.
Sequitur at iesus dixit: ite in civitatem ad quemdam. Augustinus de cons.
Evang.. Eum scilicet quem marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel dominum domus. Quod ergo interposuit matthaeus ad quemdam, tamquam ex persona sua studio brevitatis illud compendio voluit insinuare: nam neminem sic loqui ut dicat ite ad quemdam, quis nesciat? ac per hoc cum matthaeus verba domini posuisset dicentis ite in civitatem, interposuit ipse ad quemdam: non quia ipse dominus hoc dixerit; sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine, fuisse quemdam in civitate ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha: manifestum est enim discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, idest ad certum aliquem missos esse. Chrysostomus in Matth..
Vel dicendum, quod per hoc quod dicit ad quemdam, ostendit quod ad ignotum hominem mittit, monstrans hinc quoniam poterat non pati. Qui enim menti huius persuasit ut eos susciperet, quid non utique operatus esset in his qui eum crucifigebant, si tamen voluisset non pati? ego autem non hoc admiror solum quoniam eum suscepit, ignotus existens: sed quoniam suscipiendo christum, multorum odium contempsit. Hilarius in Matth.. Vel ideo hominem cum quo Pascha celebraturus esset non nominat, nondum enim christiani nominis honor credentibus erat praestitus.
Rabanus. Vel nomen praetermittit, ut omnibus verum Pascha celebrare volentibus, christumque hospitio suae mentis suscipere, danda facultas designetur. Hieronymus.
In hoc etiam morem veteris testamenti nova Scriptura conservat: frequenter enim legimus: dixit ille illi, et in loco illo et illo; et tamen nomen personarum locorumque non ponitur.
Sequitur et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dixit discipulis, passionem commemorans, ut ex multiplici passionis enuntiatione exercitati meditarentur quod futurum erat; simul autem demonstrans quod volens ad passionem venit.
Sequitur apud te facio Pascha: in quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat contrarius legi. Addidit autem cum discipulis meis, ut sufficiens fieret praeparatio, et ut ille ad quem mittebat non existimaret eum occultari velle.
Sequitur et fecerunt discipuli sicut constituit illis iesus, et paraverunt Pascha.
Origenes in Matth.. Forsitan autem aliquis requiret, ex eo quod iesus celebravit more Iudaico Pascha, quia convenit et nos imitatores christi similiter facere: non considerans quod iesus factus est sub lege, non ut eos, qui sub lege erant, sub lege relinqueret, sed ut ex lege educeret; quanto ergo magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem? sed spiritualiter celebrantes quae in lege corporaliter celebranda mandantur, ut in azymis sinceritatis et veritatis celebremus Pascha, secundum voluntatem agni dicentis: nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.