Hieronymus. Quia supra dominus de passione sua praedixerat, nunc etiam de proditore praedicit, dans ei poenitentiae locum, ut cum intelligeret sciri cogitationes suas et occulta cordis consilia, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Remigius. Cum duodecim dicit, quia Iudas adhuc erat in numero qui iam recesserat merito. Hieronymus.
Omnia enim sic agit Iudas ut tollatur suspicio proditoris. Remigius. Et notandum quia pulchre vespere facto discubuisse dicitur, quoniam ad vesperam agnus immolari solebat. Rabanus. Ideo etiam vespere discubuit cum discipulis, quia in passione christi, quando verus sol ad occasum properavit, refectio aeterna omnibus fidelibus praeparata fuit. Chrysostomus in Matth.. Designat autem evangelista quod comedentibus illis disputat iesus de traditione Iudae, ut et a tempore et a mensa ostendat malitiam proditoris; et ideo sequitur et edentibus illis, dixit: amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Leo Papa in serm. 7 de passione. In quo notam sibi esse proditoris sui conscientiam demonstravit, non aspera ac aperta impium increpatione confundens, sed levi et tacita admonitione conveniens, ut facilius corrigeret poenitudo quem nulla deformasset abiectio. Origenes in Matth.. Vel dixit generaliter, ut testimonio percussi cordis singulorum qualitas probaretur, et ut Iudae ostenderet malitiam, qui nec cognitori consiliorum suorum credebat; esto quia in primis putavit latere quasi hominem, qui postquam vidit conscientiam suam positam in verbis ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum impudentiae: et ut etiam discipulorum ostenderet bonitatem, quia plus credebant verbis christi quam conscientiae suae; unde sequitur et contristati valde coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? unusquisque enim discipulorum sciebat ex his quae docuerat iesus, quoniam ad malum vertibilis est humana natura, et in colluctatione adversus rectores huius mundi tenebrarum; et propter hanc causam unusquisque eorum timens interrogavit: unde et de omnibus futuris timendum est nobis infirmis. Videns autem dominus de seipsis timentes discipulos, demonstravit proditorem inditio propheticae vocis dicentis: qui manducavit panem mecum, ampliavit adversum me supplantationem; unde sequitur at ipse respondens ait: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Hieronymus.
O mira domini patientia. Prius dixerat: unus vestrum me tradet; perseverat proditor in malo; manifestius arguit, et tamen nomen proprium non designat. Iudas enim, ceteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Chrysostomus in Matth.. Mihi autem videtur et hoc christum fecisse, quod scilicet Iudas cum eo in paropside intingeret, magis eum confundens, et in amorem suum attrahens. Rabanus. Quod autem dicit hic matthaeus in paropside, marcus dicit: in catino. Paropsis enim est vas escarum quadrangulatum a paribus assibus, idest aequis lateribus, dictum; catinum vero vas fictile aptum ad immittendum liquorem; et potuit fieri ut in mensa vas fictile quadrangulatum contineretur. Origenes in Matth..
Haec est autem propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post Salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil inimicitiae ab eis habentibus. Si autem et post spiritualem mensam, abundantius videbis multitudinem malitiae eius, non recordatus nec in corporalibus bonis magistri dilectionem, nec in spiritualibus doctrinam. Tales sunt omnes in ecclesia qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eamdem mensam corporis christi frequenter simul fuerunt.
Hieronymus. Iudas autem nec primo nec secundo correctus, a proditione retrahit pedem; sed patientia domini nutrit impudentiam suam; et ideo poena praedicitur, ut quem pudor non viderat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Remigius. Humanitatis namque est ire et redire; divinitatis semper manere et esse; et quia humanitas pati potuit et mori, idcirco pulchre dicitur filius hominis abire. Aperte etiam dicit sicut scriptum est de eo: quoniam quaecumque passus est, prius a prophetis praedicta sunt. Chrysostomus in Matth..
Hoc autem dixit ad consolandum discipulos, ut non existimarent infirmitatis id esse quod passurus erat; et ut etiam corrigeret proditorem. Quamvis autem scriptum fuerit passurum esse christum, nihilominus tamen incusatur Iudas; non enim traditio Iudae salutem nostram operata est, sed sapientia christi, qui aliorum nequitiis ad id quod nobis expediebat utebatur; unde sequitur vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
Origenes in Matth.. Non autem dixit vae homini illi a quo traditur, sed per quem tradetur: ostendens alterum a quo tradebatur, idest a diabolo; ipsum autem Iudam ministrum esse traditionis.
Vae autem omnibus traditoribus christi; quicumque enim discipulos christi tradit, ipsum christum tradit. Remigius.
Vae etiam erit omnibus qui maligna conscientia et polluta ad mensam christi accedunt: quamvis enim christum non tradant Iudaeis crucifigendum, tradunt tamen suis iniquis membris sumendum; et ad maiorem exaggerationem subdit bonum erat illi si natus non fuisset homo ille.
Hieronymus. Non autem ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit; sed simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere, quam male subsistere. Augustinus de quaest. Evang.. Et si quispiam contendit aliquam vitam esse ante istam, non Iudae tantum ut non nasceretur, sed nulli expedire convincitur.
An diabolo dicit non expedire nasci, scilicet ad peccatum? an etiam bonum erat illi ut christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata? Origenes in Matth.. Iudas autem post omnium apostolorum interrogationes, et post christi narrationem de ipso, vix aliquando et ipse interrogavit versuto consilio, ut similia ceteris interrogando celaret proditionis consilium: nam vera tristitia non sustinet moram; unde sequitur respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, Rabbi? Hieronymus. In quo blandientis fingit affectum, sive incredulitatis signum.
Ceteri enim, qui non erant prodituri, dicunt: numquid ego sum, domine? iste qui proditurus erat, non dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si domino denegato, saltem magistrum prodiderit. Origenes in Matth..
Vel hoc ipsum quasi subsannans dicit, quia vocabatur magister, cum non esset hoc vocabulo dignus. Chrysostomus in Matth.. Quamvis autem dominus poterat dixisse: argentum es pactus accipere, et adhuc audes interrogare? sed nihil horum dixit mitissimus iesus, nobis terminos et regulas praefigens; sequitur enim et ait illi: tu dixisti.
Remigius. Quod sic potest intelligi: tu dicis, et verum dicis; sive tu dixisti, et non ego: ut adhuc ei locus poenitentiae concederetur, dum non apertius eius perversitas manifestatur. Rabanus. Potuit hoc etiam sic dici a Iuda, et a domino responderi, ut non omnes adverterent quod dictum erat.