Deinde cum dicit quod autem excludit quamdam falsam solutionem huius quaestionis.
Et primo narrat eam. Secundo improbat, ibi, aut hoc non est verum.
Dicit ergo primo, quod quidam de symphoniis, id est de consonantiis musicis tractantes, dixerunt quod soni consonantes non simul perveniunt ad auditum, sed videntur simul pervenire, eo quod tempus medium est insensibile propter parvitatem. De quo potest esse dubium utrum recte dicatur vel non: si enim hoc recte dicatur, poterit aliquis similiter in proposito dicere consentiens praemissis rationibus, quod non est possibile simul videre et audire: sed tamen sensibiliter videtur ita contingere, quia latent nos tempora media visionis et auditionis.