Deinde cum dicit aut hoc improbat praedictam solutionem.
Et circa hoc tria facit. Primo interimit id quod praedicta solutio supponit. Secundo probat quod dixerat, ibi, omnia quidem igitur.
Dicit ergo primo, quod non est verum quod praedicta solutio supponit, scilicet quod sit aliquod tempus insensibile vel latens sensum; nullum enim tempus est tale, sed omnia tempora contingit sentire.