Remigius. Quia corpus suum sub specie panis dominus discipulis dederat, pulchre etiam calicem sui sanguinis tradit eisdem; unde dicitur et accipiens calicem, gratias egit; in quo demonstrat quantum de nostra salute gratuletur, pro quibus etiam sanguinem suum funderet. Chrysostomus in Matth.. Ideo etiam gratias egit ut nos doceret qualiter oporteret nos hoc mysterium perficere; et etiam monstravit quoniam ad passionem non venit nolens.
Erudivit enim nos quodcumque patimur cum gratiarum actione ferre, et etiam ex hoc bonam spem nobis dedit. Si enim figura huius sacrificii, scilicet immolatio agni paschalis, facta est liberatio populi ab aegyptiaca servitute, multo magis veritas liberabit orbem terrarum.
Sequitur et dedit illis, dicens: bibite ex hoc omnes. Ne autem haec audientes turbarentur, primum ipse sanguinem suum bibit, inducens eos sine turbatione ad communionem mysteriorum. Hieronymus contra Helvidium. Sic igitur dominus iesus fuit conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur.
Sequitur hic est sanguis meus novi testamenti. Chrysostomus in Matth..
Hoc est, Annuntiationis legis novae: hoc enim promittebat vetus testamentum quod continet novum: sicut enim vetus testamentum habuit sanguinem vitulorum et ovium, ita novum habet sanguinem dominicum. Remigius. Sic enim legitur, quia accepit Moyses sanguinem agni, et misit in craterem, et intincto fasciculo hyssopi aspersit populum, dicens: hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos deus. Chrysostomus in Matth.. Sanguinem autem nominans, et passionem suam praenuntiat, dicens qui pro multi effundetur. Et rursus dicit mortis causam, cum subdit in remissionem peccatorum, quasi dicat: sanguis agni in Aegypto effusus est pro salute primogenitorum populi Israelis, hic autem in remissionem peccatorum. Remigius. Et notandum, quia non ait: pro paucis, aut: pro omnibus; sed pro multis; quia non venerat unam tantum gentem redimere, sed multos de omnibus gentibus. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dicens ostendit quod passio eius mysterium est salutis humanae, per quod etiam discipulos consolatur. Et sicut Moyses ait: hoc erit vobis memoriale sempiternum, ita et ipse dixit, ut Lucas refert: hoc facite in meam commemorationem.
Remigius. Non solum autem panem, sed etiam vinum offerendum docuit, ut esurientes et sitientes iustitiam his mysteriis doceret esse recreandos. Glossa.
Sicut enim corporalis refectio fit per cibum et potum, ita sub specie cibi et potus nobis spiritualem refectionem dominus praeparavit. Conveniens etiam fuit ad signandam dominicam passionem, ut sub duplici specie hoc sacramentum institueretur.
In passione enim sanguinem suum effudit, et sic sanguis eius fuit a corpore separatus. Oportuit ergo ad dominicam passionem repraesentandam, seorsum proponi panem et vinum, quae sunt corporis et sanguinis sacramentum. Sciendum tamen est, quod sub utraque specie totus christus continetur: sub specie quidem panis simul sanguis cum corpore, et sub specie vini simul corpus cum sanguine.
Ambrosius in Epist. Ad corinth..
Ideo etiam in duabus speciebus celebratur: valet enim ad tuitionem corporis et animae quod percipimus. Cyprianus ad caecilium. Calix vero domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur; quomodo nec corpus domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum. Ambrosius de sacramentis. Si autem melchisedech panem et vinum obtulit, quid sibi vult aquae mixtio? accipe rationem.
Tetigit Moyses petram, et petra undam maximam fudit; petra autem erat christus, et unus de militibus lancea tetigit latus christi, et de latere eius aqua fluxit et sanguis; aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret. Remigius. Sciendum etiam, quod, ut ioannes dicit, aquae multae populi sunt. Et quia nos oportet semper manere in christo, et christum in nobis vinum aquae mixtum offertur, ut ostendatur quia caput et membra, idest christus et ecclesia, unum sunt corpus; vel ut demonstretur quia nec christus passus est absque amore nostrae redemptionis, nec nos salvari possumus absque illius passione.
Chrysostomus in Matth..
Quia vero de passione et cruce eis locutus erat, consequenter eum qui de resurrectione est sermonem inducit, dicens dico autem vobis; non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum autem resurrectionem suam nominat. Ideo autem hoc de resurrectione dixit, quod scilicet cum apostolis esset bibiturus, ne aliqui existimarent phantasiam esse resurrectionem; et ideo persuadentes hominibus de christi resurrectione dixerunt: simul comedimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis.
Per hoc ergo ostendit quod videbunt eum suscitatum, et cum ipsis rursus erit.
Quod autem dicit novum, clare intelligendum est nove, idest novo modo, non quasi corpus passibile habens, et indigens cibo: non enim post resurrectionem comedit et bibit quia cibo indigeret, sed propter resurrectionis certitudinem. Quia vero sunt quidam haeretici in sacris mysteriis aqua utentes, non vino, demonstrat per haec verba quoniam et cum sacra mysteria tradidit, vinum dedit, quod et resuscitatus bibit: propter hoc dicit ex hoc genimine vitis; vitis enim vinum, non aquam generat.
Hieronymus. Vel aliter. De carnalibus dominus transit ad spiritualia. Quod vinea de Aegypto transplantata populus sit Israel, sacra Scriptura testatur. Dicit ergo dominus se de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno patris. Regnum patris fidem puto esse credentium. Ergo cum Iudaei regnum receperint patris, tunc de vino eorum dominus bibet. Attende autem quod dicat patris, et non dei; omnis enim pater nomen est filii; ac si diceret: cum crediderint in deum patrem, et adduxerit eos pater ad filium. Remigius.
Vel aliter. Non bibam de genimine vitis huius; idest, non ultra synagogae carnalibus oblationibus delectabor, in quibus illa paschalis agni immolatio praecipuum locum tenere solebat.
Aderit autem tempus meae resurrectionis, et dies in quo in regno patris constitutus, idest gloria aeternae immortalitatis sublimatus, vobiscum illud bibam novum, hoc est de salvatione illius populi iam renovati per aquam baptismatis, quasi novo gaudio laetabor. Augustinus de quaest.
Evang.. Vel aliter. Cum dicit bibam illud novum, vult intelligi hoc vetus esse. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus suscepit, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendavit sanguinem suum), quid aliud novum vinum quam immortalitatem renovandorum corporum intelligere debemus? quod autem dicit vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit: vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem esse dictum accipiendum est: nam et nos dicit apostolus resurrexisse cum christo, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat.
Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat utique eadem corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem sunt moritura.
Hilarius in Matth.. Videtur autem ex hoc quod Iudas cum eo non biberit, quia non erat bibiturus in regno: cum universos tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur.
Glossa. Sed sustinendo aliorum sanctorum sententiam, quod scilicet Iudas sacramenta receperit a christo, dicendum est, quod hic dicit vobiscum, ad plures eorum, non ad omnes referendum esse.