Secundam rationem ponit ibi, amplius nec circa quam primo considerandum est, quod, sicut dicit philosophus in quinto physicorum, tripliciter dicitur aliquid movere aut moveri. Uno modo per accidens, ut si dicamus musicum ambulare. Alio modo secundum partem, ut si dicamus hominem sanari, quia oculus sanatur. Tertio modo primo et per se, quando aliquid movetur vel movet, non quia una pars eius tantum movetur aut movet, sed quia totum movetur secundum quamlibet suam partem. Et similiter potest dici tripliciter aliquid sentiri. Uno modo per accidens, sicut dulce videtur. Alio modo secundum partem, ut si dicamus hominem videri, quia solum caput eius videtur. Tertio modo primo et per se, scilicet quia aliqua pars eius videatur.