Dicit ergo quod, si est aliqua magnitudo, vel temporis vel etiam rei corporalis insensibilis propter parvitatem, sequeretur quod nec tempus nec illa res sit quae sentit, scilicet in quo tempore scilicet non sit, idest non sentiatur quia in huius aliquo. Quasi dicat. Nullum tempus erit possibile quod non dicatur sentiri propter aliquam partem eius.
Et quantum ad rem corpoream subdit: vel quia istius aliquid videt. Quasi dicat. Nulla magnitudo corporea erit quae non sentiatur quia aliqua pars eius sentitur: quod est eam non esse sensibilem primo.