In praecedenti Psalmo hortatus est propheta alios ad gratiarum actiones; hic autem ipse gratias agit. Titulus, Psalmus cantici in dedicatione domus David. Sicut supra dictum est, Psalmi cantici dicuntur, quia prius cantabatur, et post sequebatur Psalmus: quasi, Psalmus sequens canticum.
Sed legimus quod David domum deo non dedicavit, quia prohibitus fuit per Nathan a domino, 2 Reg. 7. Sed hic non dicitur domus domini, sed David. Legitur 2 regum 5, quod post mortem Saulis cepit hierusalem, et ibi fecit domum suam. Et consuetum est, quod quando quis intrat domum, facit solemnitatem. Et posset dici quod tunc iste Psalmus cantatus fuit ab ipso David, quando primo intravit domum illam novam ut inhabitaret ibi. Tamen melius intelligitur quod referatur ad mysterium domus David, idest christi, qui est ecclesiae caput et corpus. Et haec eadem dicitur tabernaculum. Supra dictum est, pro consummatione tabernaculi; hic autem, in dedicatione domus.
Tabernaculum est militantium: et sic praesens ecclesia dicitur tabernaculum. Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus etc..
Domus est quiescentium: sic ecclesia expectat quietem patriae: Psal. 121: in domum domini ibimus.
Utraque haec habet constructionem, quae fuit in ordinatione suae incarnationis: et dedicationem, quae fuit in resurrectione, quando corpus christi indutum est gloria immortalitatis. Super corpus christi continue construitur; et per conversionem fidelium dedicabitur, quando erit in gloria.
Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima in generali commemorat beneficia pro quibus gratias agit. Secundo in speciali, ibi, ego autem dixi. Circa primum duo facit. Primo agit gratias de propriis beneficiis. Secundo invitat alios ad gratias agendas de communibus, ibi, psallite domino sancti ejus. Circa primum tria facit. Primo ponit gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam suscepisti me. Tertio exponit, ibi, domine deus. Dicit ergo, domine, exaltabo te, non faciendo te altiorem, sed confitendo et laudando tuam altitudinem: Eccl. 43: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis. Et assignat duo beneficia, quare exaltat: unum ex parte dei, et aliud ex parte inimicorum: et secundum est effectus primi. Ex parte dei, quia suscepisti me in tuam protectionem, quando elegit eum et protexit, ut habetur 1 Reg. 16, usque in finem.
Vel deus suscipit justos, quando unit sibi, qui per unionem caritatis adhaerent sibi. Sed christum hominem univit sibi suscipiendo in unitatem perfectam: Psal. 3: tu autem domine susceptor meus es etc.. Ex parte inimicorum: quia, non delectasti. Hoc enim non est odiosum valde quod inimici gaudeant de eo; quia non gaudent nisi de malo suo, et nullus optat malum nisi sibi exoso: Eccl. 18: si praestes concupiscentias ejus animae tuae, faciet te in gaudium inimicis tuis.
Sed certum est quod David non venit in gaudium inimicis, quia Saul non est assecutus propositum suum de eo. De christo autem non videtur: Matth. 27: insultabant enim ei jam crucifixo: vah qui destruis templum dei etc.. Item, etiam viris justis mali insultant, et laetantur super eos: job 30: derident me juniores tempore, nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum in proverbium eis. Sed dicendum, quod si ad horam Judaei de christo gavisi sunt, non tamen finaliter: quia christo resurgente nomen ejus magis invaluit: Mich. 7: ne laeteris inimica mea, quia cecidi; consurgam.