Et eadem ratio est de magnitudine a c quae ponebatur sentiri: quia aliqua pars eius erit insensibilis propter parvitatem. Et ita semper dicetur sentiri quodcumque sensibile quia in aliquo eius sentitur, si sit tempus, vel quia aliquid eius sentitur, si sit corpus.
Nihil autem totum erit sentire: sicut nec a c b. Hoc autem videtur inconveniens: non ergo est aliquod tempus vel aliquod corpus insensibile propter parvitatem.