Glossa. Quia superius dictum est quod dominus ultro se persecutoribus exhibebat, consequenter evangelista ostendit quomodo sit a persecutoribus detentus; unde dicit adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit. Remigius. Unus, videlicet numero, non merito. Hoc autem dixit ad ostendendum immane facinus illius qui de apostolica dignitate factus fuerat proditor.
Sequitur et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus. Ut autem ostenderet evangelista invidentiae causa illum deprehensum, subiungit missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Origenes.
Potest dicere aliquis, quoniam propter multitudinem eorum qui iam crediderant, multi venerunt adversus eum, timentes ne multitudo credentium de manibus eorum tollerent eum; ego autem aestimo etiam alteram causam, quoniam qui putabant in beelzebub eicere solere Daemonia, arbitrabantur eum ex quibusdam maleficiis posse effugere de medio volentium eum tenere. Multi etiam nunc spiritualibus gladiis militant contra iesum, variis scilicet et diversis de deo dogmatibus.
Sequitur qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Dignum est autem quaerere, cum secundum faciem notus esset omnibus habitantibus in Iudaea, quare quasi non cognoscentibus effigiem eius dedit eis signum. Venit autem traditio talis de eo ad nos: quoniam non solum duae formae in eo fuerunt: una secundum quam eum omnes videbant, altera secundum quam transfiguratus est coram discipulis in monte; sed etiam unicuique apparebat secundum quod fuerat dignus: sicut et de manna scriptum est, quod habebat saporem ad omnem usum convenientem, et verbum dei non similiter cunctis apparet. Propter huiusmodi ergo transfigurationem eius, signo indigebant.
Chrysostomus in Matth.. Vel ideo signum eis dedit, quia multoties detentus ab ipsis, pertransiit nescientibus eis, quod et tunc factum esset, si ipse voluisset.
Sequitur et confestim accedens ad iesum, dixit: ave, Rabbi; et osculatus est eum. Rabanus. Suscipit dominus osculum traditoris, non quod simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur. Origenes in Matth.. Si autem aliquis quaerat cur osculo Iudas tradidit iesum, secundum quosdam quidem voluit reverentiam ad magistrum servare, non audens manifeste in eum irruere; secundum alios hoc fecit, timens ne si forte se manifestum adversarium praebuisset, ipse ei fieret causa evasionis, cum posset secundum opinionem eius effugere, et facere se impervium. Ego autem puto quod omnes proditores veritatis amare veritatem fingentes, osculi signo utuntur. Omnes etiam haeretici, sicut et Iudas, iesu dicunt Rabbi. Iesus autem placabilia respondet; unde sequitur dixitque illi iesus: amice, ad quid venisti? dicit autem amice, improperans simulationem: hoc enim nomine neminem bonorum in Scripturis cognoscimus appellatum: ad malum enim dicitur: amice, quomodo huc intrasti? et: amice, non facio tibi iniuriam. Augustinus in serm. De passione.
Dicit autem ad quid venisti? tamquam si diceret: oscularis et insidiaris: novi quare veneris; amicum fingis, cum proditor sis.
Remigius. Sive: amice, ad quid venisti? hoc fac, subintelligitur.
Sequitur tunc accesserunt, et manus iniecerunt in iesum, et tenuerunt eum.
Tunc, scilicet quando ipse permisit: frequenter enim voluerunt, sed non potuerunt.
Rabanus. Exulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum vicisti: quod Iudas vendidit et quod Iudaeus emit, tu acquisivisti.