Videtur autem haec ratio efficaciam non habere. Sentitur enim aliquid per hoc, quod habet virtutem immutandi sensum: probatur autem septimo physicorum, quod si aliquod totum movet aliquod mobile in aliquo tempore, non oportet quod pars eius moveat illud mobile in quocumque tempore: et tamen dicitur esse primum movens, quia totum movet, licet forte nulla pars eius moveat. Similiter ergo videtur posse dici quod aliquid sit primo sensibile, licet aliquae partes eius sint insensibiles propter parvitatem.