Est autem ad hoc dicendum, quod differt loqui de parte in toto existente et de parte separata a toto. Pars enim alicuius moventis primo, si sit separata, movere non poterit: sed, si in toto existens, non concurreret ad virtutem movendi totius, sed omnino esset expers virtutis motivae, sequeretur quod totum non esset primo movens, sed ratione partis ad quam pertinet virtus motiva. Similiter etiam nihil prohibet aliquam partem separatim acceptam latere sensum propter parvitatem, ut supra habitum est: quae tamen, prout in toto existit, cadit sub sensu inquantum sensus fertur super toto non exclusa aliqua parte. Et ideo ad hanc dubitationem aperiendam,