Consequenter cum dicit omnia quidem ostendit quid sit verum circa praedicta. Et dicit quod omnia, sive magna, sive parva, sunt sensibilia sed non videntur quaecumque sunt idest non videntur omni modo secundum quod sunt: sicut patet de sole, cuius magnitudo est longe maior terra, tamen propter hoc quod a longe est, videtur quatuor cubitorum vel etiam minus. Similiter etiam licet omnia sint sensibilia sensui secundum naturam, non tamen videntur in actu quantumcumque sint.