Ego autem dixi in abundantia. Supra gratias egit de beneficiis divinis, hic autem prosequitur totum ordinem quomodo hoc sit adeptus. Ubi tria facit. Primo ponit processum suae directionis.
Secundo suum recursum ad orationem, ad te domine clamabo. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit dominus. Secundum Glossam prima intelliguntur de christo, et de quolibet homine.
Et primo exponamus quomodo intelliguntur de quolibet homine: Eccl. 10: initium omnis peccati superbia. Et ideo in processu directionis primo ponitur praesumptio de se confidentium.
Secundo falsitas praesumptionis, ibi, domine in voluntate. Tertio praesumptionis poena, ibi, avertisti faciem tuam a me. Dicit ergo, ego dixi, idest corde praesumpsi, in abundantia, corporalis prosperitatis: non movebor, idest non deficiam: Apoc. 18: sedebo regina etc.. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis etc.. Vel in abundantia, spiritualium bonorum, sicut Adam erat in Paradiso: Ezech. 28: plenus sapientia, perfectus decore in deliciis. Et in hac abundantia dicunt, non movebor. Contra quod dicitur 1 corinth. 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Falsitatem praesumptionis ostendit cum dicit, domine in voluntate tua etc.. Decor hominis temporaliter est prosperitas temporalis: ideo comparatur flori: isa. 40: omnis caro fenum. Hic autem decor de sui natura non habet virtutem per mensuram, sicut habetur jac. 1: sicut flos feni pertransibit.
Exortus enim est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives etc.. Sed unde habet virtutem et firmitatem et constantiam? certe, ex voluntate dei. Et ideo dixi, sed praesumptuose, quia non movebor. Sed non est ita; immo quamdiu tibi placuit, praestitisti decori meo virtutem.
Bene in perpetuum, quia haec sanctis in patria sunt aeterna; hic autem ad velle suum. Item decor potest accipi pro virtute spirituali: Prov. Ult.: fortitudo et decor etc.. Hic etiam ex sui natura non est fortis: quia habemus hunc decorem in vasis fictilibus, 2 Cor. 4, Luc. Ult.: sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Et ideo dicit, praestitisti decori meo virtutem, sed in voluntate tua: Rom. 9: cujus vult miseretur.
Et hoc probat per effectum: quia quando avertisti faciem tuam, perii. Dicitur autem deus avertere faciem suam ab homine, ut eum non videat, vel ut non videatur ab eo. Videt autem omnes simplici visione et notitia; sed quosdam visione misericordiae: Ps. 24: respice in me, et miserere mei. Avertisti ergo faciem tuam a me, ne mei miserearis. Et statim, factus sum conturbatus, vel spiritualiter incidendo in peccatum, vel temporaliter in adversitatem. Vel, avertisti faciem tuam, ne videaris a me. Et hoc videtur sonare littera Hieronymi.
In adversis quibuscumque fortitudo hominis est habere oculos ad deum: Psal. 76: memor fui dei, et delectatus sum. Avertisti ergo ne viderem. Et factus sum conturbatus. Sed si exponatur de christo tunc in hoc, ego dixi, non quidem praesumptuose, sed scientiae certitudine, in abundantia mea, idest virtutum et gratiarum: joan. 1: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Non movebor, a voluntate dei: joan. 8: quae placita sunt ei, facio semper. Et hoc, quia, praestitisti decori meo virtutem, scilicet faciendi miracula, et resistendi adversariis: Rom. 1: praedestinatus est filius dei in virtute. Et hoc patet: quia quando avertisti faciem tuam a me: in passione: Psal. 21: deus deus meus, quare me dereliquisti, factus sum conturbatus, non in ratione, sed in sensualitate: joan. 12: nunc anima mea turbata est.