Chrysostomus in Matth..
Congregatis principibus sacerdotum, tota pestilentiae conventicula volebant suis insidiis iudicii formam imponere; unde dicitur principes autem sacerdotum et omne Concilium quaerebant falsum testimonium contra iesum, ut eum morti traderent.
Sed quod fictum erat iudicium, et omnia tumultus et turbationis plena, manifestatur per hoc quod subditur et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Origenes in Matth.. Falsa enim testimonia tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur. Sed nec color inveniebatur qui posset contra iesum adiuvare mendacia; quamvis essent multi gratiam tribuere volentes principibus sacerdotum: quod maximam laudem exhibet iesu, qui sic omnia irreprehensibiliter dixit et fecit ut nullam verisimilitudinem invenirent in eo reprehensionis et mali et multi astuti.
Sequitur novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei, et post triduum reaedificare illud. Hieronymus. Quomodo autem falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum dixisse legimus? sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur: dominus enim dixerat de templo corporis sui; sed in ipsis verbis calumniantur, ut paucis additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciant.
Salvator dixerat: solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt possum destruere templum dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est ut nobisipsis inferamus manus. Deinde illi vertunt et post triduum reaedificare illud, ut proprie de templo Iudaico dixisse videretur; dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: et ego in triduo resuscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare. Chrysostomus in Matth.. Sed quare non attulerunt in medium accusationem de solutione sabbati? quia multoties eos super hoc confutaverat.
Hieronymus. Ira autem praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret; unde sequitur et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? chrysostomus in Matth.. Hoc autem dixit, volens ab eo inexcusabilem responsionem elicere, ut ex ipsa eum caperet. Inutilis autem erat excusationis responsio, nullo eam exaudiente; et ideo sequitur iesus autem tacebat: etenim solum figura iudicii ibi erat: in veritate autem latronum erat incursus, sicut in spelunca; et ideo silet. Origenes in Matth.. Ex hoc autem loco discimus contemnere calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione dignos eos habeamus qui non convenientia dicunt adversus nos, maxime ubi maius est libere et fortiter silere quam defendere sine ullo profectu.
Hieronymus. Sciebat enim quasi deus, quicquid dixisset, torquendum ad calumniam.
Quanto ergo iesus magis tacebat ad indignos responsione sua falsos testes, et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde sequitur et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per deum vivum, ut dicas nobis si tu es christus filius dei. Origenes in Matth.. In lege quidem adiurandi usum aliquoties invenimus; aestimo autem quoniam non oportet ut vir qui vult secundum evangelium vivere, adiuret alterum: si enim iurare non licet, nec adiurare.
Sed et qui respicit iesum imperantem Daemonibus, et potestatem dantem discipulis super Daemonia, dicet quod secundum potestatem datam a salvatore, non est adiurare Daemonia. Princeps autem sacerdotum peccatum faciebat insidians iesu; et ideo imitabatur proprium patrem, qui bis dubie interrogavit salvatorem: si tu es christus filius dei? unde quis recte dicere potest, quoniam dubitare de filio dei utrum ipse sit christus, opus diaboli est. Non decebat autem dominum ad adiurationem principis respondere sacerdotum, quasi vim passum: propter quod nec denegavit se filium dei esse, nec manifeste confessus est; unde sequitur dicit illi iesus: tu dixisti. Non enim erat dignus christi doctrina: propterea non eum docet, sed verbum oris eius accipiens, in redargutionem ipsius convertit.
Sequitur verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei. Videtur mihi quoniam firmitatem quamdam regalem significat sessio filii hominis: iuxta virtutem ergo dei, qui solus est virtus, fundatus est qui accepit omnem potestatem a patre, sicut in caelo et in terra. Erit autem quando hanc fundationem videbunt etiam adversarii, quod a tempore dispensationis incepit impleri.
Viderunt enim eius discipuli eum resurgentem a mortuis, et per hoc viderunt eum fundatum ad dexteram virtutis. Vel quia secundum longitudinem sempiternam, quae est apud deum, a constitutione mundi usque ad finem est unus dies: nihil ergo mirum quod hic dicit salvator amodo, spatium esse brevissimum usque ad finem ostendens; et non solum sedentem eum ad dexteram virtutis visuros prophetabat, sed etiam venientem in nubibus caeli; unde sequitur et venientem in nubibus caeli.
Hae nubes sunt prophetae et apostoli christi, quibus mandat pluere cum oportet; et sunt nubes caeli non transeuntes, quasi portantes imaginem caelestis; et dignae sunt ut sint sedes dei, quasi heredes dei et coheredes christi.
Hieronymus. Pontificem autem quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendum vestes provocat; unde sequitur tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: blasphemavit. Consuetudinis enim Iudaicae est quod cum aliquid blasphemum et quasi contra deum audierint, scindant vestimenta sua. Chrysostomus in Matth.. Hoc igitur fecit, ut accusationem redderet graviorem: et quod verbis dicebat, factis extolleret.
Hieronymus. Per hoc autem quod scidit vestimenta sua, ostendit Iudaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Dum enim vestem sibi discidit, ipsum quo tegebatur vestimentum legis abrupit. Chrysostomus in Matth..
Cum ergo scidisset vestimenta sua, non fert sententiam a seipso, sed ab aliis eam exquirit, dicens: quid vobis videtur? sicut in confessis peccatis et blasphemia manifesta fieri solet, et quasi cogens et violentiam inferens ad sententiam proferendam, praevenit auditorem, dicens: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam. Quae autem fuit illa blasphemia? etenim ante eis congregatis dixerat: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis: et interpretatus est eis, et siluerunt, nec de cetero contradixerunt; qualiter ergo nunc quod dictum est, blasphemiam vocant? sequitur at illi respondentes dixerunt: reus est mortis; ipsi accusantes, ipsi discutientes, ipsi sententiam proferentes.
Origenes in Matth.. Quantum putas fuit erroris, ipsam principalem omnium vitam ream mortis pronuntiare, et per tantorum resurgentium testimonia non respicere fontem vitae, de quo in omnes resurgentes vita fluebat? chrysostomus in Matth.. Ut autem venatores fera inventa, ita suam demonstrabant ebrietatem, et insania ferebantur.
Sequitur tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum caeciderunt. Hieronymus.
Ut compleretur quod dictum est: dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum.
Sequitur alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes: prophetiza nobis, christe, quis est qui te percussit? Glossa.
In contumeliam ei hoc dicitur, qui se prophetam haberi voluit a populis.
Hieronymus. Stultum autem erat verberantibus respondere, et prophetare caedentem, cum palam percutientis insania videretur. Chrysostomus in Matth..
Attende autem, quod evangelista cum summa diligentia ea quae videntur esse exprobratissima exponit, nihil occultans aut verecundans; sed gloriam existimans maximam, dominatorem orbis terrarum pro nobis talia sustinere. Hoc autem legamus continue, hoc nostrae menti inscribamus, et in his gloriemur. Augustinus de quaest.
Evang.. Quod autem dictum est expuerunt in faciem eius, significavit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt.
Item tamquam colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes.