Ad te. Consequenter recurrit ad orationem cum dicit, ad te domine, clamabo etc.. Et primo ponit orationem. Secundo assignat rationem, ibi, quae utilitas. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit dominus. Circa primum duo facit. Quia primo orat pro amotione mali. Secundo pro assecutione boni, ibi, et ad deum meum deprecabor, dicit ergo, ad te domine clamabo, ut clamor intelligatur oratio quae fit ad remotionem mali, in christo passionis, in peccatore peccati, in homine adversitatis. Et ad deum meum deprecabor.
Deprecatio est propter bonum dandum: christo scilicet gloriam, peccatori gratiam, homini afflicto prosperitatem. Vel clamor referatur ad afflictionem cordis, deprecatio ad assiduitatem orationis: jac.
Ult.: multum valet deprecatio justi assidua.