Chrysostomus in Matth..
Quia principes sacerdotum noverant, quod occisionem emerant, a propria conscientia condemnati fuerunt: et ad hoc ostendendum subdit evangelista principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Hieronymus. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes; si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est gazophylacium, et dona dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur? Origenes in Matth..
Videbant autem quoniam circa mortuos magis eam pecuniam conveniebat expendi quae pretium sanguinis erat. Sed quia et inter loca mortuorum sunt differentiae, usi sunt pretio sanguinis iesu ad comparationem agri figuli alicuius, ut in eo peregrini sepeliantur, non secundum votum suum in monumentis paternis; unde sequitur consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Augustinus in serm. 2 de coena dom.. Providentia autem dei factum puto ut pretium salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; ut iam exinde christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa passione suscipiat.
Pretio ergo dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit in sanguine salvatoris. Ager ergo iste, mundus hic totus est. Figulus autem qui mundi possit habere dominatum, ipse est qui vascula corporis nostri fecit de limo. Istius itaque figuli ager christi sanguine emptus est: peregrinis, inquam, qui sine domo et patria, toto orbe exules iactabantur, requies christi sanguine providetur.
Istos autem peregrinos esse dicimus devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo, nihil possidentes in mundo, in christi sanguine requiescunt: sepultura enim christi nihil aliud est quam requies christiani: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tamquam hospites in hac luce versamur. Hieronymus.
Qui etiam peregrini eramus a lege et prophetis, prava Iudaeorum studia suscepimus in salutem. Origenes in Matth..
Vel peregrinos dicimus qui usque ad finem extranei sunt a deo: nam iusti consepulti sunt christo in monumento novo quod excisum est in petra. Qui autem alieni sunt a deo usque in finem, sepulti sunt in agro figuli operantis lutum; qui pretio sanguinis est comparatus, et ager sanguinis nominatur; unde sequitur propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Glossa. Quod referendum est ad tempus quo evangelista hoc scripsit. Deinde confirmat idem prophetico testimonio, dicens tunc impletum est quod dictum est per ieremiam prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus. Hieronymus.
Hoc in ieremia penitus non invenitur, sed in zacharia, qui penultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo refertur; et quamquam sensus non multum discrepet, tamen ordo et verba diversa sunt. Augustinus de cons.
Evang.. Si quis ergo putat ideo fidei evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices evangeliorum habere quod per ieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Mihi autem haec non placet defensio: quia et plures codices habent ieremiae nomen, et antiquiores; et nulli fuit causa cur adderetur hoc nomen, et mendositas fieret.
Cur autem tolleretur, fuit utique causa ut hoc audax imperitia faceret, praedicta quaestione turbata. Potuit autem fieri ut animo matthaei evangelium scribentis, pro zacharia ieremias occurreret, ut fieri solet: quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab his admonitus qui ipso adhuc in carne vivente haec legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae spiritu sancto regebatur, non occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia dominus hoc ita scribi constituit. Cur autem constituerit, prima causa est, quia sic insinuatur ita omnes prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit quam si omnium verba prophetarum uno unius hominis ore demonstrentur; et ideo indubitanter accipi debet, quaecumque per eos spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius a quo dicta sunt, qui tamen sit amicissimus illius cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus, alium pro alio se dixisse, ita se corrigat ut tamen dicat: bene dixi, nihil aliud intuens nisi inter ambos esse concordiam: quanto magis de prophetis sanctis hoc commendandum fuit? est et alia causa, cur hoc nomen ieremiae in testimonio zachariae sit manere permissum: vel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud ieremiam quod emerit agrum a filio fratris sui, et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud zachariam, triginta argenteis. Quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit evangelista quod modo de domino completum est, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod ieremias dicit, hinc potest mystice significari, ut non hic zachariae nomen poneretur qui dixit triginta argenteis, sed ieremiae qui dixit de agro empto; ut lecto evangelio, atque invento nomine ieremiae, lecto autem ieremia, et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino completum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio matthaeus cum ait quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec apud zachariam, nec apud ieremiam reperitur; unde magis ex persona evangelistae accipiendum est, et mystice insertum, quia hoc ex domini revelatione cognoverit, et ad hanc rem quae de christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Hieronymus de optimo genere interpretandi.
Absit ergo de pedissequo christi quod possit argui de falso, cui cura fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Hieronymus. Legi nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazaraeae sectae mihi Hebraeus contulit, ieremiae apocryphum, in quo hoc ad verbum scriptum reperi; sed tamen mihi videtur magis de zacharia sumptum testimonium, evangelistarum et apostolorum more vulgato, quo verborum ordine praetermisso, sensus tamen de veteri testamento proferunt exemplum.