Deinde cum dicit vel quoniam improbat modum praedictum.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod sequeretur etiam quod unus sensus, puta visus, dividatur in plures partes. Secundo ostendit hoc esse impossibile, ibi, si autem quemadmodum. Tertio ostendit quia etiam non est possibile quantum ad diversos sensus, si autem hoc.
Dicit ergo primo, quod cum contingit plura secundum eumdem sensum sentire, sicut cum visus discernit inter album et nigrum, oportebit dicere secundum eamdem rationem, quod diversos colores sentiat secundum diversas sui partes: et sequetur, quod idem sensus habebit plures partes easdem specie: non enim potest dici, quod partes sensus visus differant specie, quia omne, quod sentitur per visum, est eiusdem generis. In potentiis autem sensitivis nihil differt specie, nisi propter diversa genera sensibilium.