Supra enarravit propheta tribulationes, beneficia dei, orationem suam, fiduciam et gratiarum actionem; hic autem exponit totum ordinem suae liberationis. Titulus, in finem Psalmus David pro extasi. Hieronymus non habet pro extasi, nec Hebraei: et forte septuaginta addiderunt, propter hoc quod dicitur infra, in excessu. Extasis enim Graece, Latine dicitur excessus, qui est mentis, quoniam scilicet homo ponitur extra se. Et hoc dupliciter contingit: vel quia a superioribus allicitur, vel quia ab inferioribus depellitur. Animus ergo hominis si feratur extra se, dicitur vel allectus a supernis per contemplationem et amorem: quia divinus amor, ut dicit dionysius, 4 cap. De div. Nom., extasim facit, quia facit eum vivere non sua, sed dei vita: Gal. 2: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me christus: vel impugnatus, vel territus ab inferiori: unde quando timet fit extra se: Act. 3: repleti sunt stupore et extasi. Et sicut vult Glossa, hoc modo hic accipitur extasis: agitur enim hic de tribulatione christi in passione: unde christus in cruce pendens ait, in manus tuas commendo spiritum meum, Luc. 23. Et de tribulationibus ecclesiae: et hoc sub figura eorum quae contigerunt David. Vel intelliguntur verba Psalmi hujus quasi ab una persona prolata: quia caput corpus et membra sunt una persona: unde christus loquitur pro se, et pro corpore suo: isa. 61: quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis: quia christus et ecclesia sunt una persona. Psalmus iste dividitur in duas partes. Quia primo praemittit orationem.
Secundo ponit exauditionem, ibi, quam magna multitudo dulcedinis tuae. Sed quia oratio nititur spei, primo praemittit spem et orationem. Secundo assignat utriusque rationem: scilicet quare speret et oret, ibi, quoniam fortitudo. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit spem. Secundo subjungit rationem, ibi, in justitia tua libera me. Circa spem duo facit. Primo ponit spei rectitudinem.
Secundo certitudinem sive firmitatem, ibi, non confundar in aeternum. Dicit ergo. In te domine speravi: Hier. 17, dicitur: maledictus homo qui confidit in homine etc.. Et ideo non potest spes esse recta in homine, sed in deo: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in illum etc.. Et dicitur hoc ex persona christi et ecclesiae.
Sed contra. Spes non habet locum in comprehensore; christus autem fuit comprehensor. Ergo non habuit spem nec fidem, sed visionem.
Respondeo. Sperare dicitur a spe; spes autem dicitur dupliciter: quandoque enim dicit virtutem; quandoque vero objectum ejus quod est bonum, sub duplici ratione: quia respicit deum ut beatitudinem aeternam, et ut beatitudinis datorem. Hanc non habuit christus, quia objectum ejus est bonum futurum, non habitum.
Tamen aliqua alia expectanda erant a christo per auxilium dei, sicut gloria immortalitatis, conversio hominum, et hujusmodi. Et quantum ad hoc sperabat, licet virtus spei non fuerit ei necessaria.
Secundo ponit firmitatem, quia, non confundar in aeternum, quia innititur deo qui est incommutabilis; sed qui sperat in homine qui deficit, confunditur aliquando.