Deinde cum dicit, in justitia, subjungit orationem: ubi tria facit. Primo assignat causam quare petit liberari. Secundo petit celeritatem liberationis, ibi, inclina. Tertio ponit modum, esto mihi. Dicit ergo, o domine, spero, et ideo peto liberari. Sed qua causa? non propter justitiam meam, sed, in tua justitia, quia justus es: Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Vel, in justitia tua, quam mihi dedisti, non mea: Rom. 10 dicitur: ignorantes dei justitiam etc.. Item peto velociter liberari, quia non possum pati afflictionem. Dilatio potest contingere dupliciter: una ratio potest esse, quia liberator est longe; alia vero quia piger. Deus videtur longe esse a nobis: unde quidam dixerunt quia non habet providentiam de nobis: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Et ideo peto, ut tu deus qui in altis habitas, nec ego possum ad te accedere, inclina aurem tuam. Auris dei est voluntas exaudiendi: et dicitur deus nobis appropinquare, quando condescendit nostris infirmitatibus et miseriis; et ideo ait, inclina, idest condescende ex bonitate: et hoc cito et ideo, accelera ut eruas me: isa. 8: voca nomen ejus, accelera: quia non tardat in necessitate. Modus est duplex liberandi: ut scilicet quod non laedatur in malis existens, vel quod mala fugiat. Quantum ad primum dicit, esto mihi in deum protectorem, ut mala non me laedant: isa. 49: in pharetra sua abscondit me. Quantum ad secundum dicit, et in domum refugii: et hoc est nomen domini. Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Et ideo hic addit, ut salvum me facias.