Glossa. Praemisso quomodo christus ad locum passionis est ductus, hic evangelista ipsam passionem prosequitur, genus mortis exponens, cum dicit postquam autem crucifixerunt eum. Augustinus in Lib. 83 quaestionum. Sapientia quidem dei hominem ad exemplum quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea quae non sunt metuenda non metuere. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen mortis horrescunt. Ut ergo nullum mortis genus recte viventi homini metuendum esset, illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis, illo genere execrabilius et formidabilius. Augustinus in serm. De passione. Quantum autem valeat virtus crucis, advertat sanctitas vestra. Contempsit Adam praeceptum, accipiens ex arbore pomum; sed quicquid Adam perdidit, christus in cruce invenit. De diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit; de Aegypto dei populo recedente, Moyses mare virga divisit, Pharaonem prostravit, et populum dei redemit. Idem Moyses lignum in aquam misit, et amaram aquam in dulcedinem commutavit. Ex lignea virga de spirituali petra salutaris unda profertur: et ut Amalec vinceretur, circa virgam Moyses expansis manibus extenditur: et lex dei arcae testamenti creditur ligneae: ut his omnibus ad lignum crucis, quasi per gradus quosdam, veniatur.
Chrysostomus in serm. De passione. Ideo et in excelso ligno, non sub tecto, passus est, ut etiam ipsius aeris natura mundetur; sed et terra simile beneficium sentiebat, decurrentis de latere sanguinis stillatione mundata. Glossa. Lignum etiam crucis significare videtur ecclesiam in quatuor mundi partibus diffusam. Rabanus. Vel secundum moralem sensum, crux per suam latitudinem significat hilaritatem operantis, quia tristitia angustias facit: latitudo enim crucis est in traverso ligno, ubi figuntur manus; per manus autem opera intelligimus.
Per altitudinem autem, cui caput adiungitur, significatur expectatio retributionis de sublimi iustitia dei. Longitudo autem qua totum corpus extenditur, tolerantiam designat: unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat.
Hilarius in Matth.. Sic ergo in ligno vitae cunctorum salus et vita suspenditur; unde dicitur postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes. Augustinus de cons. Evang.. Hoc breviter a matthaeo dictum est; ioannes autem distinctius explicat quemadmodum gestum est: milites cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis.
Chrysostomus in Matth..
Notandum ergo, quod non parva haec abiectio christi erat: quasi enim circa dehonoratum et omnium vilissimum in christo hoc agebant; in latronibus autem nihil tale operati sunt. Dividere enim vestimenta in condemnatis valde vilibus et abiectis fit, et nihil aliud habentibus. Hieronymus.
Hoc autem quod circa christum gestum est, in Psalmo 22, 19 fuerat prophetatum; et ideo sequitur ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Sequitur et sedentes servabant eum, scilicet milites.
Diligentia militum et sacerdotum nobis profuit, ut maior et apertior resurgentis virtus appareat.
Sequitur et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est iesus rex Iudaeorum. Non possunt autem digne admirari pro rei magnitudine, quod emptis falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerunt causam interfectionis eius, nisi quod rex Iudaeorum esset: et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerunt. Remigius. Divinitus autem procuratum fuit ut talis titulus super caput eius poneretur, ut per hoc Iudaei agnoscerent quoniam nec etiam occidendo facere potuerunt ut eum regem non haberent: per mortis enim patibulum non amisit imperium, sed potius corroboravit.
Origenes in Matth.. Et princeps quidem sacerdotum, secundum litteram legis, portabat in capite suo sanctificationem domini scriptam; verus autem princeps sacerdotum et rex iesus in cruce quidem habet scriptum hic est rex Iudaeorum; ascendens autem ad patrem, pro litteris et pro nomine quo nominatur, habet ipsum patrem. Rabanus. Quia enim rex simul et sacerdos est, cum suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque dignitatem titulus praetendit; qui non infra, sed supra crucem ponitur: quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestas fulgebat; quam per crucem non perdidit, sed potius confirmavit.
Sequitur tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Hieronymus. Sicut enim pro nobis maledictum crucis factus est christus, sic pro omnium salute inter noxios quasi noxius crucifigitur. Leo Papa in serm. 4 de passione. Duo autem latrones, unus ad dexteram et unus ad sinistram, crucifiguntur, ut ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in iudicio ipsius omnium hominum est facienda discretio. Passio igitur christi salutis nostrae continet sacramentum; et de instrumento quod iniquitas Iudaeorum paravit ad poenam, potentia redemptoris, gradum fecit ad gloriam.
Hilarius in Matth.. Vel aliter. Duo latrones laevae ac dexterae affiguntur, omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis domini ostendentes; sed quia per diversitatem fidelium ac infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio, unus ex duobus ad dexteram eius situs, fidei iustificatione salvatur. Remigius. Vel per istos duos latrones designantur omnes qui arctioris vitae continentiam apprehendunt: quicumque enim sola intentione placendi deo hoc faciunt, designantur per illum qui a dextris dei crucifixus est; qui vero pro appetitu humanae laudis vel aliqua minus digna intentione, designantur per illum qui a sinistris crucifixus est.