Chrysostomus in Matth..
Cum christum denudassent et crucifixissent, ultra procedunt, et in cruce videntes affixum exprobrant ei: unde dicitur praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua. Hieronymus. Blasphemabant quidem, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant autem capita sua, quia iam ante moverant pedes, et non stabant supra petram. Idipsum autem insultans dicit fatuus populus, quod falsi testes confixerant; unde sequitur et dicentes: vah, qui destruis templum dei, et in triduo illud reaedificas. Remigius.
Vah interiectio est insultantis, sive irridentis.
Hilarius in Matth..
Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum templum dei in corporis resurrectione cernetur? chrysostomus in Matth.. Et quasi prioribus signis incipientes detrahere, subiungunt salva temetipsum.
Si filius dei es, descende de cruce. Chrysostomus in serm. De passione.
Sed e contrario, quia filius dei est, ideo non descendit de cruce: nam ideo venit ut crucifigeretur pro nobis.
Sequitur similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus dicebant: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Hieronymus. Etiam nolentes Scribae et Pharisaei confitentur quod alios salvos fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia: qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, et seipsum salvare poterat.
Sequitur si rex Israel est, descendat nunc de cruce; et credimus ei. Chrysostomus in serm. De passione. Considera autem nunc vocem filiorum diaboli, quomodo imitantur vocem paternam. Diabolus enim dicebat: mitte te deorsum, si filius dei es; et Iudaei dicunt si filius dei es, descende de cruce. Leo Papa in serm. 4 de passione. De quo erroris fonte, Iudaei, talium blasphemiarum venena potastis? quis vobis magister tradidit? quae doctrina persuasit, quod illum regem Israel, illum dei filium credere debeatis, qui se aut crucifigi non sineret, aut a confixione clavorum liberum corpus excuteret? non hoc vobis legis mysteria aut prophetarum ora cecinerunt, sed illud vere legistis: faciem meam non averti a confusione sputorum. Et iterum: foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Numquid legistis: dominus descendit de cruce? sed legistis: dominus regnavit a ligno. Rabanus. Si autem tunc de cruce surgeret, insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret; sed expectavit paululum, irrisionem sustinuit; et qui de cruce surgere noluit, de sepulcro resurrexit. Hieronymus.
Fraudulenta autem est promissio cum addunt et credimus ei. Quid enim plus est, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? resurrexit, et non credidistis; ergo etiam si de cruce descenderet, non crederetis. Sed mihi videntur hoc Daemones immittere.
Statim enim ut crucifixus est dominus, senserunt virtutem crucis et intellexerunt fractas vires suas esse; et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat.
Sequitur confidit in deo: liberet eum nunc si vult. Chrysostomus in Matth..
O inquinati valde. Numquid prophetae et iusti non erant, quia eos non eripuit a periculis deus? si autem illorum gloriae non obfuit quod eis pericula induxistis: multo magis in isto non oportebat vos scandalizari per ea quae patitur, quia semper per ea quae dixit, hanc vestram removit suspicionem.
Sequitur dixit enim: quia filius dei sum; per quod ostendere volebant eum pati ob seductoris et erronei causam, et sicut superbum et vane gloriantem in his quae dicebat. Sic ergo non solum Iudaei et milites desubtus eum deridebant, sed et desuper latrones cum eo crucifixi; unde sequitur idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Augustinus de cons. Evang.. Potest autem putari Lucas repugnare ei quod hic dicitur, qui dicit, quod unus de latronibus blasphemabat eum, quem alter increpabat, nisi intelligamus matthaeum breviter restringentem hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse: sicut in epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur. Quid autem usitatius quam ut aliquis dicat: en rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? esset autem contrarium, si matthaeus dixisset ambos latrones conviciatos domino; cum vero dictum est latrones, nec additum est ambo, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.
Hieronymus. Vel potest dici, quod primum uterque simul blasphemaverit; deinde, sole fugiente, terra commota, saxisque diruptis, et ingruentibus tenebris, unus crediderit in iesum, et priorem negationem sequenti confessione emendaverit.
Chrysostomus in Matth.. Ut enim non existimes ex quadam conniventia id gestum fuisse, neque latronem fuisse qui latro videbatur; a contumelia ostendit tibi quoniam etiam in cruce positus latro erat et inimicus, et repente transmutatus est. Hilarius in Matth.. Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant, universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.
Hieronymus. Vel in duobus latronibus uterque populus gentilium et Iudaeorum primo dominum blasphemavit; postea signorum multitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Iudaeos increpat blasphemantes. Origenes in Matth..
Sed et latro qui salvatus est potest esse mysterium eorum qui post multas iniquitates crediderunt in christum.