Deinde cum dicit, miserere mei domine quoniam tribulor etc. Rationem orationis assignat dupliciter.
Primo in generali praemittit orationem, et ejus causam; secundo prosequitur utrumque in speciali, ibi, conturbatus est. Circa primum duo facit.
Primo ponit petitionem in generali; secundo causam petitionis, ibi, miserere. Judith 8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus. Et quare? quoniam tribulor. Psal. 118: multi qui persequuntur me, et tribulant me.
Sed contra: supra dicit, salvasti de necessitatibus animam meam.
Respondeo. Dicendum, quod loquitur secundum diversa membra, vel secundum diversa tempora.
Sequitur, conturbatus est. Ubi exponit in speciali primo tribulationem; secundo orationem, ibi, ego autem in te speravi. Circa primum duo facit. Quia primo quantum ad id quod est interius; secundo quantum ad id, quod est exterius, ibi, quoniam defecit. Quantum ad primum tria ponuntur: scilicet oculus, anima, et venter: per quae ratio, voluntas et sensualitas designantur: quando scilicet homine in tribulatione posito omnia ista commoventur.
Et ideo dicit, oculus, interior. Eph. 1: illuminatos oculos cordis vestri: in ira, inimicorum persequentium, vel dei punientis. Psal. 6: conturbatus est a furore oculus meus. Vel in ira, quia irascor contra malos: haec enim non excaecat oculum rationis, sicut facit ira per vitium; sed conturbat et obnubilat, quia non ita limpide videt. Anima mea, quantum ad voluntatem: quia proprium est voluntatis movere corpus, et voluntas movet omnia quae in nobis sunt. Psalm. 6: anima mea turbata est. Venter meus, idest infirmus: et signat sensualitatem. Hier. 4: ventrem meum doleo. Vel, anima mea, refertur ad sensualitatem, venter autem ad corpus; quasi dicat, sensualitas turbata est, et corpus. Vel refertur ad diversa membra ecclesiae. Nam, oculi, doctores, anima, praelati, venter, alii sunt.