Potest autem contra hoc obiici, quia in rebus quae sunt extra animam, licet idem posset esse dulce et album, non tamen potest idem esse album et nigrum, et ita videbitur quod anima non possit simul sentire sensibilia unius generis, cum sint contraria.