Ego. Supra Psalmista narravit mala quae patiebatur: hic autem refugium habet ad orationem. Et quia oratio vacua est nisi certae spei innitatur; ideo praemittit spem, et subjungit orationem, ibi, eripe me de manu etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ponit spem.
Secundo assignat spei rationem, ibi, dixi deus meus.
Continuatio talis est, non dicit simpliciter, ego in te speravi, sed, ego autem etc.. Glossa Augustini dicit, consuetum est, quod pueri vocantur mammontreca, quia volunt diu sugere mammas, sed matres opponunt amaritudinem ut abhorreant.
Ubera nostra, quibus a domino lactamur, sunt prosperitas temporalis, et solatium amicorum.
Quando videt deus quod homines confidunt nimis in his et alliciuntur ab his, subtrahit ea, et ponit amaritudinem, ut ponant in solo deo spem suam.
Sic ille advertens dicit, audivi, inquit, vituperationem: et ideo dicit, ego autem etc.: quasi dicat: omnibus aliis contradicentibus et pugnantibus adversum me, solum in te fuit spes mea: Hier. 17: benedictus vir qui confidit in domino. Ratio spei duplex assignatur. Una ex cura et providentia dei. Alia ex potestate ejus. Confidit ergo in eo primo, quasi commissus divinae curae, et a deo susceptus: deus enim ex sua virtute curam habet universorum: sapient. 12: nec enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus. Item ejusdem 14: tu ergo, pater, cuncta gubernas providentia. Unde deus omnium, specialiter tamen aliquorum habet curam: 1 Pet. Ult.: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et ideo specialiter deus est eorum. Et ideo dicit, speravi in te, quia deus meus es tu. Secundo ex potestate; quia nisi esset potens, deficeret spes. Sed non ita de deo sentit; unde ait, in manibus tuis sortes meae, idest omnia bona quae mihi donantur, sunt in potestate tua: Ephes. 1: in quo et sorte vocati sumus praedestinati etc.. Sciendum est autem, quod triplex est sors: quaedam consultoria, quaedam divinatoria, et quaedam derisoria. Communiter loquendo, sors nihil aliud est nisi quoddam indicium divinae voluntatis requisitum. Et ideo in Glossa Augustini, sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione divinam indicans voluntatem.
Et ideo projicere sortes nihil aliud est, quam exquirere voluntatis divinae indicium.
Ergo sors de sui ratione non dicit aliquid mali; sed efficitur mala ex duobus. Primo quando aliquis exquirit hoc indicium a quo non debet, ut a Daemone: et secundum hoc sortilegia damnantur inter alia quae pertinent ad infidelitatem. Secundo, si inquirat indicium in rebus, in quibus non est necesse. In duobus debet inquiri hoc indicium: in necessariis, et in non valentibus aliter sciri. Si enim non fuerit de necessariis, tunc est curiositas: et hoc est in sorte divinatoria: quia in hac solicitantur de futuris, et ideo vana, et reprobatur. In necessariis autem quae possunt aliter sciri, sortes etiam sunt prohibitae: quia hoc est tentare deum, cum scilicet potest sciri auxilio humano, et recurritur ad divinum. Ponere autem sortes in distribuendis, quis habeat quid, vel in agendis, quid melius sit in temporalibus rebus, dico quod sors non vituperatur. Unde divisiones frequenter per sortes fiunt. Similiter etiam ad temporales dignitates, si eligantur sorte. Sed hoc non licet in spiritualibus, quia in eis homo dirigitur per spiritum sanctum: unde qui in eis faceret sortes, injuriaretur spiritui sancto. Unde apostoli ante spiritum sanctum posuerunt sortes super matthiam; sed post spiritum sanctum elegerunt septem diacones sine sorte. In manibus, ergo ait, tuis sortes meae, idest quod datur secundum indicium tuae voluntatis, totum sub potestate tua est: Prov. 16: sortes mittuntur in sinu, sed a domino temperantur: alia littera habet, tempora mea, quanta scilicet et qualia: Dan. 2: ipse mutat tempora et aetates.