Hilarius. Mulieribus per Angelum adhortatis confestim dominus occurrit, ut nuntiaturae expectantibus discipulis resurrectionem non Angeli potius quam christi ore loquerentur; unde dicitur et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno. Augustinus de cons. Evang.. Egressae autem dicuntur a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum.
Hieronymus. Duplex autem mentes mulierum tenebat affectus: timoris et gaudii: et alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis: et tamen uterque femineum concitabat gradum; unde sequitur currentes nuntiate discipulis eius. Pergebant enim ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur. Quae autem sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obviam habere dominum resurgentem; unde sequitur et ecce iesus occurrit illis, dicens: avete. Rabanus. Per hoc ostendit, se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adiuvando occurrere. Hieronymus. Primae mulieres merentur audire avete, ut maledictum evae mulieris, in mulieribus solveretur.
Severianus. In istis vero feminis ecclesiae figuram manere evidenter ostendit: quia discipulos suos christus de resurrectione arguit trepidantes; occurrens autem istis non potestate terret, sed praevenit caritatis ardore: christus enim in ecclesia se salutat, quam suum recipit in corpus. Augustinus de cons. Evang..
Colligimus et Angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, scilicet cum viderunt unum Angelum, de quo narrant matthaeus et marcus; et cum postea viderunt duos, ut narrant Lucas et ioannes; et similiter ipsius domini bis: semel scilicet illic quando maria hortulanum putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret, atque a timore recrearet.
Severianus. Sed ibi mariae non tangendi datur facultas; hic non solum tangendi, sed tenendi copia tota conceditur; unde sequitur illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Rabanus. Superius quidem dictum est, quia clauso surrexit monumento, ut immortale iam factum doceret esse corpus quod in monumento clausum fuerat mortuum; tenendos autem mulieribus tunc praebuit pedes, ut intimaret veram se carnem habere, quae a mortalibus tangi posset. Severianus in serm.
De resurrectione. Istae quidem tenent pedes christi quae in ecclesiae typo, evangelicae praedicationis tenent et merentur excursum, ac sic fide astringunt sui vestigia salvatoris, ut totius deitatis perveniant ad honorem. Illa autem merito audit: noli me tangere, quae in terris deflet dominum, et sic in sepulcro quaerit mortuum ut in caelis eum nesciat regnare cum patre. Quod ergo eadem maria, nunc in fidei vertice constituta, tangit christum, ac tenet toto sanctitatis affectu, nunc imbecillitate carnis et feminea infirmitate deiecta dubitat, et tactum sui non meretur auctoris, non facit quaestionem. Siquidem illud de figura est, hoc de sexu; illud est de divina gratia, hoc de humana natura: quia nos ipsi cum divina scimus, deo vivimus; cum humana sapimus, caecamur ex nobis. Tenuerunt autem pedes eius, ut scirent in capite christi virum esse, se autem esse in pedibus christi, et datum sibi virum sequi, non praeire ipsum. Quod autem dixerat Angelus, dicit et dominus, ut quas firmaverat Angelus, christus redderet firmiores.
Sequitur tunc ait illis iesus: nolite timere. Hieronymus. Et in veteri et in novo testamento hoc semper observandum est: quod quando angustior apparuerit visio, primum timor pellatur, ut sic, mente placata, possint quae dicuntur, audiri.
Hilarius in Matth.. In contrarium autem ordo causae principalis est redditus: ut quia a sexu muliebri coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloriae et visus et nuntius redderetur; unde dominus subdit ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam: ibi me videbunt. Severianus. Vocat fratres quos corporis sui fecit esse germanos; vocat fratres quos benignus heres sibi praestitit coheredes; vocat fratres quos patris sui adoptavit in filios. Augustinus de cons. Evang.. Quod autem dominus non ubi primum se monstraturus erat, sed in Galilaea, ubi postea visus est, se videndum mandavit et per Angelum et per seipsum, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intelligitur: Galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio.
Prius itaque, secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, nisi quia christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes evangelium nullo modo crederent, nisi eis ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet? et hoc intelligitur praecedet vos in Galilaeam. Quod autem subditur ibi eum videbitis, sic intelligitur: idest, ibi membra eius invenietis; ibi vivum corpus eius in his qui vos susceperint, agnoscetis.
Secundum autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est patri. Illa erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem.