Deinde cum dicit de sensitivis epilogat quae dicta sunt in hoc libro continuans se ad sequentia, et dicit quod dictum est de sensitivis, idest de organo sentiendi et de sensibilibus quomodo se habeant ad sensus, et communiter et secundum unumquodque organum sensus, partim in hoc libro, partim in libro de anima. Inter reliqua vero, quod primo considerandum occurrit est memoria et reminiscentia et de somno; quia, sicut per sensum cognoscuntur praesentia, ita et per memoriam cognoscuntur praeterita, et in somno fit aliqua praecognitio futurorum.