Quam. Psalmista supra praemisit tribulationem et orationem; hic autem accedit ad gratiarum actionem, tamquam exauditus. Ubi duo facit.
Primo commemorat universaliter beneficia, quae deus humano generi et sanctis confert. Secundo prorumpit ad gratias, ibi, benedictus dominus, quoniam etc.. Et circa primum duo facit. Primo enim ostendit dei misericordiam quantum ad dona collata sanctis. Secundo quantum ad mala a quibus tuetur eos, ibi, abscondes eos. Circa primum duo facit. Ostendit enim primo praeparationem bonorum.
Secundo eorum adimpletionem, ibi, perfecisti eis. Dicit ergo, quam magna etc.. Dulcedo in spiritualibus transumptive dicitur: sicut enim dulcedo corporalis delectat gustum carnis, ita quod mentem delectat interius, dicitur dulcedo. Contingit autem quandoque quod gustus carnis non bene dispositus delectatur in corrupto sapore, et tunc falso delectatur: sic affectus hominis quando non est bene ordinatus, delectatur in re quae non vere est delectabilis: sed si bene sit dispositus, delectatur in vero bono, scilicet divino. Et ideo bonitas substantialis dei dicitur dulcedo dei: Sap. 16: substantiam tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. Vel dulcedo dei dicitur eo modo quo aliquis dicitur amarum habere affectum, quando scilicet cogitat quomodo alios contristet: Eph. 4: omnis amaritudo tollatur a vobis. Ergo per contrarium dulcedo animi, quando proponit alios consolari. Unde dulcedo dei propositum dicitur quo vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2: gustate et videte quoniam suavis est dominus; Psal. 33, item dulcis et rectus dominus. Ps. 24. Et quocumque modo dulcedo dicatur, continet delectationem: quia quamvis sit una et simplex in se, tamen est radix et fons omnis bonitatis. Et ideo quidquid delectat in mundo, totum est in deo; ut sapientia, veritas, honores, excellentia, voluptas, et omnia hujusmodi in excessu sunt ibi. Et ideo dicit, quam magna multitudo, superexcedens secundum magnitudinem, infinite a nobis incomprehensibilis. Item similiter multitudo quantum ad dulcedinem effectus; quia quidquid homini potest provenire, totum est ex dulcedine bonitatis dei: Sap. 12: o quam suavis est domine spiritus tuus in nobis. Isa. 54, ubi agitur de multitudine justorum: multi filii desertae etc.. Quod vero ait, quam abscondisti etc.
Dupliciter potest intelligi. Uno modo: quod deus abscondit se ab eis ut non cognoscant eum, ut scilicet crescat eorum desiderium. Alio modo, quod in abscondito reposuisti ut timentes te habeant eam: et hoc melius; quasi dicat: in abscondito reposuisti propter eos. Et quare? quia illa dulcedo non est in sensibilibus bonis quae manifesta sunt nobis, sed est in invisibilibus; et non in rebus creatis, sed in invisibilitate ipsius dei: Apoc. 2: vincenti dabo manna absconditum: 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit dominus diligentibus se. Praeparatio ergo bona est in abscondito; sed consummatio et expletio est manifesta; unde subdit, perfecisti eis etc.. Inter illam praedestinationem et ejus effectum, ejus scilicet qui est in gloria, in medio est status gratiae, qui est inchoatio gloriae: et hac praetermissa tendit ad perfectum et dicit, perfecisti, idest perficies, et incepisti perficere id absconditum: 1 Cor. 13: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur etc.. Sed quibus? eis qui sperant in te, ad quos perveniet haec perfectio, non ad eos qui in seipsis confidunt: Rom. 5: gloriamur in spe gloriae filiorum dei.
Sed tunc non erit abscondita, immo erit in conspectu filiorum hominum: quia illam gloriam omnes videbunt, boni et mali: Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis: Sap. 5: videntes mirabuntur in subitatione etc. Usque quomodo computati sunt inter filios dei, et inter sanctos sors illorum est.
Vel, filiorum, idest sanctorum qui plene videbunt: Ps. 106: videbunt recti etc.. Vel, qui sperant in te, et hanc manifestant in conspectu filiorum hominum: Rom. 1: non enim erubesco evangelium.