Consequenter cum dicit, diligite dominum, inducit illos quibus praedicta beneficia sunt collata ad gratias exhibendas. Et ordinat eos primo quantum ad affectum. Secundo quantum ad effectum, ibi, viriliter agite. Circa primum duo facit. Primo inducit eos ad diligendum deum. Secundo rationem diligendi assignat, quoniam veritatem requiret.
Dicit ergo quia exaudivit, et quia mirificavit, diligite dominum: Deut. 4: et nunc, Israel, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te etc.. Et qui sunt qui diligere debent, ostendit: quia, sancti: Cant. 1: recti diligunt te. Quoniam veritatem.
Assignat causam diligendi. Redditur autem duplex causa, quare deum diligere tenentur: quia quod diligunt sancti deus diligit; et quod odiunt, deus odit. Secunda est, ibi, et retribuet. Quantum ad primum dicit, quoniam veritatem requiret dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam; quasi dicat: diligere debetis dominum, quia diligit quod diligitis, et hoc requirit. Sancti diligunt veritatem; et ideo deus qui veritatem requirit, debet a nobis diligi.
Requirit autem deus veritatem justitiae: Rom. 2: judicium dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Item vitae: isa. 38: obsecro, domine, memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Item doctrinae: Matth. 22: scimus, quia verax es, et viam dei in veritate doces. Secunda ratio quare tenemini diligere deum, est, quia punit quod oditis: punit enim deus superbiam, quam sancti odiunt: et hoc est, quod dicit, et retribuet poenam scilicet, abundanter, idest supra seipsos: quia ipsi supra se extollunt: isa. 16: superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plusquam fortitudo ejus.