Hic incipit quarta deca primae quinquagenae.
Et sicut in prima decade sunt Psalmi in quibus fit mentio de persecutione Absalonis; in secunda de persecutione Saulis; in tertia de persecutione populi, ita in ista quarta de tribulatione quam boni a peccatoribus sustinent: 2 Petr. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
Dividitur autem haec deca in duas partes. Quia primo commendatur justorum dignitas.
Secundo imploratur auxilium contra persecutiones impiorum, in 4 psalm. 34: judica domine nocentes me. Circa primum duo commemorat. Primo gratiam justificantem. Secundo dignitatem justorum, ibi, Ps. 32: exultate justi etc.. Tertio monet justos ut in justitia sistant, ibi, Ps. 33: benedicam dominum.
Hujus Psalmi novus est titulus, scilicet intellectus David. Hieronymus habet, eruditio David. In multis Psalmis sequentibus est invenire titulum hunc. Et signatur per hoc, quod in omnibus Psalmis in quibus hic titulus dicitur, tractatur aliqua veritas communis, non solum pertinens ad unam personam, sed quasi ad providentiam dei, vel ad aliquid aliud arduum. Et licet in omnibus Psalmis quaedam sint ad eruditionem, ista tamen ad hoc principaliter ordinantur. Specialiter vero iste Psalmus intitulatur ab intellectu quem debet habere poenitens, qui debet intelligere se peccatorem, et gratiam dei liberantis: Lev. 5: si intellexerit homo delictum etc.. Hunc intellectum dat vexatio, isa. 28: beati quorum. Iste est secundus Psalmus poenitentialium. In primo enim egit de contritione cordis, in isto vero de confessione; et dividitur in tres partes. In prima enim ponitur remissio peccatorum. In secunda, via ad remissionem, ibi, quoniam tacui etc.. Tertio desiderium sanctorum de remissione, ibi, pro hac orabit. Circa primum duo facit. Primo enim ponitur aliquid quod est ex parte dei. Secundo illud quod est ex parte hominis, ibi, nec est in spiritu. In peccato namque primo est offensa dei. Secundo macula.
Tertio reatus poenae. Contra haec tria ordinat tria.
Quia deus remittit offensam, maculam tegit, reatum poenae tollit, non imputando peccatum. Quantum ad primum dicit, beati quorum remissae sunt etc.. Sed quia beatitudo est duplex, scilicet rei et spei, isti tales, scilicet quorum remissae sunt iniquitates, sunt beati in spe; qui tandem erunt beati in re.
Beatus enim ille est spe, in quo praecedit causa beatitudinis, et via quae est virtus, et praecipue perfecta: unde in quo virtus perfecta apparet, potest dici beatus in spe: sicut arbor bene florens potest dici fructificans. Post corruptionem enim primi hominis isti flores non erant, sed spinae peccatorum.
Et ideo beatitudo peccatoris quae est in spe, non est hujusmodi, sed quod deus remittat peccatum, et sic fructificat: Hier. 4: novate vobis novale etc.. Remissae: isa. 40: dimissa est iniquitas illius: Luc. 6; dimittite, et dimittetur vobis. Quantum ad secundum dicit, et quorum tecta sunt peccata. Peccata sunt maculae animae: Hier. 2: quam vilis facta es etc..
Quando quis habet in se turpe, et illud tegitur, tunc oculos intuentis turpitudo non offendit. Deus autem tegit turpitudinem peccatorum: sed quomodo? totaliter, scilicet abluendo animam. In peccato enim duplex est deformitas. Una scilicet ex privatione gratiae qua privatur peccator: et haec totaliter tollitur, et non tegitur, quia datur ei gratia.
Alia macula est ex actu peccati praeterito: et haec non deletur, quia non datur ei quod non fecerit, sed quod non imputetur ei ad culpam: et haec tegitur. Quantum ad tertium dicit, beatus vir cui non imputavit dominus peccatum.
De reatu poenae intelligitur, quia poena non ei reservatur pro peccato: Dan. 3: omnia induxisti super nos etc.. Secundum Glossam, triplex peccatum hic insinuatur: peccatum originale, actuale mortale, et actuale veniale. Primum signatur per iniquitatem, quae est quaedam inaequalitas: et hoc est in originali, inquantum in ea vires animae recedunt ab aequalitate innocentiae; et hoc dimittitur et diminuitur, quia aufertur reatu et remanet actu. Dicit autem pluraliter iniquitates, quia in diversis diversa originalia, et in uno unum. Secundum signatur per peccatum actuale mortale. Actualia enim peccata mortalia dicuntur tegi, quando non imputantur peccatori jam ad culpam. Tertium signatur per peccatum veniale, quod non imputat dominus. Peccatum enim veniale non imputatur ad poenam aeternam. Vel primum dicit propter peccatum quod est ante baptismum.
Secundum propter peccata quae sunt post baptismum.
Tertium vero post confessionem, quia non imputabitur peccatum ad poenam. Sed ex parte hominis requiritur quod non fictus confiteatur; alias non consequitur gratiam: Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et ideo, nec est in spiritu ejus dolus, ut aliud habeat interius, et aliud praetendat exterius.