Deinde cum dicit, delictum. Primo ponit confessionem. Secundo ejus efficaciam ostendit, ibi, dixi, confitebor. Sed quia duo debet homo confiteri, scilicet bona omissa, et mala commissa; quantum ad primum dicit, delictum meum, scilicet quod dimisi facere quod debui: cognitum tibi feci: non quod deus non cognoscat; sed quando homo recognoscit peccatum suum, tunc vult etiam quod deus cognoscat, ut ignoscat. Quantum ad secundum dicit, injustitiam meam non abscondi: job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum etc..
Prov. 28: qui abscondit scelera sua etc.. Efficacia vero confessionis ostenditur, cum dicit, dixi, confitebor. Confessionis effectus est remissio peccatorum.
Dicit ergo, dixi, idest proposui in corde me: confitebor domino, idest ad honorem domini: jos. 7: da gloriam domino deo Israel, et confitere etc.. Injustitiam meam, non bona mea: adversum me, non pro me. Aliquis confitetur peccatum suum, sed contra proximum, dicens, alius induxit me. Contra naturam, ex fragilitate sic accidit.
Contra deum, non potui resistere: 2 Reg. Ult.: ego sum qui peccavi, ego sum qui inique egi.
Vel, adversum me, idest propositum meum, quo manere in peccato proponebam. Sequitur remissio, et tu remisisti: Eccl. 2: remittit in tempore tribulationis peccata.
Sed contra: tanta est efficacia confessionis, quod non solum quando quis actu confitetur, sed habens propositum confitendi consequitur remissionem. Ante ergo remittitur ei quam confiteatur: isa. 65: et erit antequam clamet, ego exaudiam. Quid ergo facit confessio? dicendum quod propositum operandi operatur ex virtute rei propositae, ut fiat. Unde si cesset operatio illius rei, cessat effectus. Et ideo necesse est perseverare in proposito. Tamen in confessione actuali peccatorum, et absolutione virtute clavium, dimittitur ei de poena, et propter verecundiam amplius ei gratia confertur, et multa bona consequitur.