Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri Divinae Bibliothecae Pars Secunda Complectens aliquot libros qui in Hebraeorum Canone non habentur, vel
Praefatio Hieronymi In Librum Tobiae. Chromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus presbyter in Domino salutem.
(( Cap. VI.)) Profectus est autem Tobias, et canis
(( Cap. VIII.)) Postquam vero coenaverunt, introduxerunt
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Praefatio Hieronymi In Librum Judith.
Veteris Testamenti Volumina Duo Job Et Psalterium Ex Graecis exemplaribus sive ex Origenis Hexaplari editione A S. Hieronymo In Latinum Conversa, Cum
J. Martianaei Admonitio In Opus Subsequens.
Patrum Veterum Testimonia De Libro Job.
Praefatio Hieronymi In Librum Job.
Incipit Liber Job.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap. VI.)) Si quis appendens ponderet iram meam, et Al. Al. Al.
(( Cap. VII.)) Et fauces meae nonne sapientiam meditantur (( Al. Al. Al.
Ad Haec Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. VIII.)) Quousque loqueris haec? Spiritus multiloquax Al. Al.
Respondens Autem Eliphaz Themanites, Dixit:
(( Cap XVI.)) Audivi talia multa. Consolatores Al. Al. Al. tacet Al. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
(( Cap. XX.)) Non sic sperabam contradicturum te haec. Nec (( Al. Al. Al.
(( Cap. XXII.)) Nonne Dominus est qui docet sensum Al.
(( Cap. XXIII.)) Et quidem scio quia de manu mea est increpatio, et manus Al. Cap. Al.
Respondens Autem Baldad Sauchites, Dixit:
Et Adjecit Job Ad Prooemium Suum, Et Dixit:
Et Adjecit Job Ad Praefationem, Dicens:
Et Respondens Elius Filius Barachiel Buzites, Dixit:
Et Adjiciens Elius Ait: Iterum Loquar:
Respondens Autem Elius, Dixit:
(( Cap. XXXIV.)) Audite, sapientes, verba mea et qui habetis sapientiam (( Al. Al. Al. Al. Al.
(( Cap. XXXV.)) Quare Al. Al. Al. Al. tac.
(( Cap. XXXVI.)) Sustine Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. Al. tac. Cap. Al. Al.
Respondens Autem Job, Domino Dixit:
Respondens Autem Dominus Job De Turbine, Ait:
(( Cap. XLII.)) Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et impossibile tibi
Dixit Dominus Ad Eliphaz Themaniten:
Admonitio In Opus Subsequens.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Testimonia De Duplici Hieronymiano Psalterio Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum
In Finem, Psalmus David (( Ms. Ipsi David)).
Oratio David (( Ms. Ipsi David)).
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Admonitio J. Martianaei In Duas Sequentes Praefationes S. Hieronymi.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Librum Paralipomenon Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis Juxta LXX Interpretes.
Appendix Ad Secundam Partem DIV. Bibliothecae S. Hieronymi, Complectens Libros Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum, Ad totius Scripturae complemen
Incipit Liber Sapientiae.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
In Ecclesiasticum Jesu Filii Sirach Prologus.
Incipit Liber Ecclesiastici.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Incipiunt Libri Duo Machabaeorum.
Liber Primus Machabaeorum.
Liber Secundus Machabaeorum.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Divinae Bibliothecae Pars Tertia, Complectens Novum Testamentum.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Ordo Evangelicus, In quo sunt libri: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Praefatio Hieronymi In Quatuor Evangelia.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Eusebii Caesariensis Epistola In Subsequentes Canones Evangeliorum.
Incipit Canon Primus, In Quo Quatuor.
Incipit Canon Secundus, In Quo Tres.
Incipit Canon Tertius, In Quo Tres.
Incipit Canon Quartus, In Quo Tres.
Incipit Canon Quintus, In Quo Duo.
Incipit Canon Sextus, In Quo Duo.
Incipit Canon Septimus, In Quo Duo.
Incipit Canon Octavus, In Quo Duo.
Incipit Canon Nonus, In Quo Duo.
Incipit Canon X—Matthaeus Proprie.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
Incipit Evangelium Secundum Matthaeum.
(( Cap. II.)) Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem
(( Cap. V. XXIV, 10.)) Videns autem Al.
(( Cap. XIII. CXXXI, 2.)) In illo die exiens Jesus de Al. tac.
(( Cap. XXIII, CCXXVII, 10.)) Tunc Jesus locutus est
(( Cap. XXVI. CCLXXIV, 1.)) Et factum est, cum Al. add.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Marcum.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
Incipit Evangelium Secundum Lucam.
(( Cap. VIII. LXXV, 10.)) Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per
(( Cap. X. CVII, 10.)) Post haec autem designavit
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
Incipit Evangelium Secundum Joannem.
(( Cap. XIII.)) Ante Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XV.)) Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem
(( Cap. XVI.)) Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Mss. tac. Ms.
(( Cap. XXI. CCXIX, 9.)) Postea manifestavit se iterum Jesus
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Ordo Apostolicus, In quo sunt: Actus Apostolorum, Epistolae Pauli, Epistolae Canonicae, Apocalypsis.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
Incipit Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus.
(( Cap. XXVIII.)) Et cum evasissemus, tunc cognovimus
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Romanos.
(( Cap. XV.)) Debemus autem nos firmiores imbecillitates (( Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Prima.
(( Cap. VI.)) Audet aliquis vestrum habens negotium Ms.
(( Cap. X.)) Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Corinthios Secunda.
(( Cap. Ms. Ms. tac. Ms. Ms. add. Ms. Ms. Ms.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Galatas.
(( Cap. II.)) Deinde post annos quatuordecim, iterum
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Ephesios.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philippenses.
(( Cap. Ms. add. Ms. add. Ms. add.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Colossenses.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Thessalonicenses Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Prima.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Timotheum Secunda.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Titum.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Philemonem.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
B. Pauli Apostoli Incipit Epistola Ad Hebraeos.
(( Cap. VI.)) Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora (( Ms. Ms.
(( Cap. IX.)) Habuit quidem et prius justificationes Ms. Ms. Ms.
(( Cap. XIII.)) Charitas fraternitatis maneat Ms. Ms.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
Prologus Septem Epistolarum Canonicarum.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Jacobi Apostoli Incipit Epistola Catholica.
(( Cap. IV.)) Unde bella et lites in vobis? Nonne
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Petri Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Prima.
(( Cap. IV.)) Charissimi, nolite omni spiritui credere,
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Secunda.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Joannis Apostoli Incipit Epistola Tertia.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Judae Apostoli Incipit Epistola Catholica.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
B. Joannis Apostoli Incipit Apocalypsis.
(( Cap. VI.)) Et quod vidi aperuisset Agnus unum de Ms. add. Ms. Ms.
(( Cap. XIV.)) Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor
(( Cap. XIX.)) Post haec audivi quasi vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia: Salus,
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Appendix Ad DIV. Bibliothecam S. Hieronymi.
Abbreviatio Chronicae.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Admonitio In Subsequentem Collectionem Variantium Lectionum.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Prima, Complectens Lectiones Variantes Veteris Testamenti.
Hieronymi In Libros Regum Praefatio.
Visio Qua Erudivit Eum Mater Sua.
Canticum Canticorum Salomonis,
Ad Paulam Et Eustochium, In Translationem Isaiae Ex Hebraica Veritate.
Threni, Id Est Lamentationes Jeremiae, Quae Hebraice Cinoth inscribuntur.
Codicum Divinae Bibliothecae Variantes Lectiones. Pars Secunda, Complectens Variantes Lectiones Novi Testamenti.
Sanctum J. C. Evangelium Secundum Matthaeum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Marcum.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Lucam.
Sanctum J. C. Evangelium Sec. Joannem.
Epistola Pauli Apostoli Ad Romanos.
Epistola Pauli Ad Corinthios Prima.
Epistola Pauli Ad Corinthios Secunda.
Epistola Pauli Ad Philippenses.
Epistola Pauli Ad Colossenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Prima.
Incipit Epistola Ad Laodicenses.
Epistola Pauli Ad Thessalonicenses Secunda.
Epistola Pauli Ad Timotheum Prima.
Epistola Pauli Ad Timotheum Secunda.
Epistola Pauli Apostoli Ad Hebraeos.
Epistola Catholica Jacobi Apostoli.
Incipit Epistola Jacobi Apostoli Ad Duodecim Tribus.
Epistola Petri Apostoli Prima.
Epistola Petri Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Prima.
Epistola Joannis Apostoli Secunda.
Epistola Joannis Apostoli Tertia.
Judae Apostoli Epistola Catholica.
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput IV.
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte.
Ut applicarent ad castra Judaeorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
Et audivit Judas, et surrexit ipse, et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum.
Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
Et venit Gorgias in castra Judae noctu, et neminem invenit, et quaerebat eos in montibus: quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis.
Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum: qui tegumenta et gladios non habebant:
0476A Et viderunt castra gentium valida, et loricatos, et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad praelium.
Et ait Judas viris qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
Et nunc clamemus in coelum, et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:
Et scient omnes gentes, quia est qui redimat et liberet Israel.
Et elevaverunt alienigenae oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Juda:
Et congressi sunt: et contritae sunt gentes, et fugerunt in campum.
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos 0476B Idumaeae, et Azoti, et Jamniae: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
Et reversus est Judas, et exercitus ejus, sequens eum.
Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est.
Et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
Et adhuc loquente Juda haec, ecce apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
Quibus illi conspectis, timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad praelium.
Et fugerunt omnes in campum alienigenarum:
Et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthum, et 0476C purpuram marinam, et opes magnas.
Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in coelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et facta est salus magna in Israel in die illa.
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant.
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in ((Al. tac. in)) Israel, et qualia mandavit rex.
Et sequenti anno congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
Et venerunt in Judaeam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathae filii Saul, et armigeri 0476D ejus.
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo, et equitibus.
Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum in hymnis.
Et commiserunt praelium: et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum.
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judaeam.
Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
0477A Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu, vel in montibus, et pastophoria diruta.
Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem ((Al. cineres)) super caput suum.
Et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in coelum.
Tunc ordinavit Judas viros, ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:
Et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
0477B Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius:
Et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus: et aedem et atria sanctificaverunt.
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum.
Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant, et lucebant in templo.
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant.
Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni.
Et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
0477C Secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in coelum eum qui prosperavit eis.
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris, et laudis.
Et ornaverunt faciem templi coronis aureis, et scutulis: et dedicaverunt portas, et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium:
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israel, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum, per dies octo, a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos, et turres firmas, ne quando venirent gentes, et conculcarent eum, sicut antea fecerunt.
0477D Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ((Al. add. et)) ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.